CAPUT XI.

19. Aculeus mortis quis. Nunc tamen illud quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; sic accipiamus, ne tot tantisque apertissimis divinarum Scripturarum testimoniis, quibus docemur praeter Christi societatem, quae in illo et cum illo fit, cum Sacramentis ejus imbuimur, et ejus membris incorporamur, vitam salutemque aeternam adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare judicemur. Neque enim alio sensu dictum est ad Romanos, Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; atque ita in omnes homines pertransiit: quam illo quo dictum est ad Corinthios, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Nemo quippe ambigit, hoc ibi de corporis morte dictum, quoniam de resurrectione corporis magna Apostoli intentione quaestio versabatur: et ideo videtur ibi de peccato tacuisse, quia non erat quaestio de justitia. Hic autem ad Romanos utrumque posuit , et utrumque diutissime commendavit, peccatum in Adam, justitiam in Christo; et mortem in Adam, et vitam in Christo: quae omnia verba sermonis apostolici, quantum potui satisque visum est, in primo, ut jam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui.

20. Quanquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non sineret, mortem quoque corporis merito accidisse peccati. Cum enim dixisset, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem, et mortale hoc immmortalitatem; tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua ? ubi est, mors, aculeus tuus? deinde subjecit, Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex (I Cor. XV, 21, 22, 53-56). Quia ergo, sicut Apostoli apertissima verba declarant, eo absorbebitur mors in victoriam, quo corruptibile et mortale hoc induet incorruptionem et immortalitatem; id est, quo vivificabit Deus et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem Spiritum ejus in nobis: manifestum est et hujus mortis corporis, quae resurrectioni corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum: aculeum autem quo mors facta est, non quem mors fecit: peccato enim morimur, non morte peccamus. Sic itaque dictum est, aculeus mortis, quomodo lignum vitae, non quod hominis vita faceret, sed quo vita hominis fieret: et quomodo lignum scientiae, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam fecerit homo. Sic ergo et aculeus mortis, quo mors facta est, non quem mors fecit. Sic enim dicimus et poculum mortis, quo aliquis mortuus sit, vel mori possit, non quod moriens mortuusve confecerit. Aculeus itaque mortis peccatum est, peccati punctu mortificatum est genus humanum. Quid adhuc quaerimus cujus mortis, utrum animae, an corporis? utrum primae qua nunc omnes morimur, an secundae qua tunc impii morientur? Nulla causa est exagitandi quaestionem, nullus tergiversandi locus; Apostoli verba quibus id agebat, interrogata respondent: Cum mortale hoc, inquit, induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. De resurrectione corporis agebat, qua absorbebitur mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc ipsi morti insultabitur, quae in victoriam resurrectione corporis absorbebitur. Tunc ei dicetur, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Morti ergo corporis hoc dicetur. Hanc enim absorbebit victoriosa immortalitas, cum mortale hoc immortalitatem induetur. Morti, inquam, corporis hoc dicetur: Ubi est victoria tua, qua omnes sic viceras , ut etiam Dei Filius tecum confligeret, teque non vitando, sed suscipiendo superaret? Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: victoria nostra, qua in corporibus absorpta es resurgentium, aeterna constabit. Ubi est aculeus tuus? hoc est, peccatum, quo puncti et venenati sumus, ut te etiam in nostris corporibus figeres , et ea tam longo tempore possideres? Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. Peccavimus in uno omnes; ut moreremur in uno omnes: accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, sed ut transgressione augeremus. Lex enim subintravit ut abundaret peccatum, et conclusit Scriptura omnia sub peccato. Sed Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57), ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V, 20) atque ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 22), et vinceremus mortem per immortalem resurrectionem, et aculeum ejus peccatum per gratuitam justificationem.