|
21. Praeceptum de menstruata muliere non attingenda,
non est figurate accipiendum. Sacramentorum necessitas.
Nemo itaque de hac re fallaturet fallat. Omnes adimit
atque aufert iste sanctae Scripturae sensus manifestus
ambages. Quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore
mortis hujus, sic ab origine tractum est peccatum in hac
carne peccati; propter quod sanandum, et propagine
attractum, et voluntate auctum, atque ad ipsam carnem
resuscitandam, medicus venit in similitudine carnis
peccati; qui non est opus sanis, sed aegrotantibus; nec
venit vocare justos, sed peccatores (Marc. II,
17). Proinde quod ait Apostolus, cum fideles moneret
ut se ab infidelibus conjugibus non disjungerent,
Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et
sanctificata est mulier infidelis in fratre: alioquin
filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt (I
Cor. VII, 14): aut sic est accipiendum,
quemadmodum et nos alibi (De Sermone Domini in monte,
lib. 1, n. 45), et Pelagius cum eamdem ad
Corinthios Epistolam tractaret exposuit , quod exempla
jam praecesserant, et virorum quos uxores, et feminarum
quas mariti lucrifecerant Christo, et parvulorum ad quos
faciendos christianos voluntas christiana etiam unius
parentis evicerat: aut si, quod magis verba Apostoli
videntur sonare et quodam modo cogere, aliqua illic
intelligenda est sanctificatio, qua sanctificabantur vir
et mulier infidelis in conjuge fideli, et qua sancti
nascebantur filii fidelium, sive quia in menstruo cruore
mulieris, a concubitu continebat, quicumque vir vel
femina id in lege didicerat; nam hoc Ezechiel inter illa
praecepta ponit, quae non figurate accipienda sunt
(Ezech. XVIII, 6): sive propter aliam
quamlibet, quae ibi aperte posita non est, ex ipsa
necessitudine conjugiorum atque filiorum sanctitatis
asperginem: illud tamen sine dubitatione tenendum est,
quaecumque illa sanctificatio sit, non valere ad
christianos faciendos, atque ad dimittenda peccata, nisi
christiana et ecclesiastica institutione Sacramentis
efficiantur fideles. Nam nec conjuges infideles,
quamlibet sanctis et justis conjugibus haereant, ab
iniquitate mundantur, quae a regno Dei separatos in
damnationem venire compellit; nec parvuli de quibuslibet
sanctis justisque procreati, originalis peccati reatu
absolvuntur, nisi in Christo fuerint baptizati; pro
quibus tanto impensius loqui debemus, quanto pro se ipsi
minus possunt.
|
|