CAPUT XIII.

22. Epilogus. Sollicitos esse oportet ut baptizentur infantes. Id enim agit illa disputatio, contra cujus novitatem antiqua veritate nitendum est, ut infantes omnino superfluo baptizari videantur. Sed aperte hoc non dicitur, ne tam firmata salubriter Ecclesiae consuetudo violatores suos ferre non possit. Sed si pupillis opem ferre praecipimur, quanto magis pro istis laborare debemus, qui destitutiores et miseriores pupillis etiam sub parentibus remanebunt, si eis Christi gratia denegabitur, quam per se ipsi flagitare non possunt?

23. Illud autem quod dicunt, sine ullo peccato aliquos homines jam ratione utentes, in hoc saeculo vixisse vel vivere: optandum est ut fiat, conandum est ut fiat, supplicandum est ut fiat; non tamen quasi factum fuerit confidendum . Hoc enim optantibus et conantibus et digna supplicatione deprecantibus, quidquid remanserit peccatorum, per hoc quotidie solvitur, quod veraciter in oratione dicimus : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quam orationem quisquis cuilibet homini sancto et Dei voluntatem scienti atque facienti, praeter unum Sanctum sanctorum, dicit in hac vita necessariam non fuisse, multum errat, nec potest omnino illi ipsi placere quem laudat: si autem se ipsum talem putat, ipse se decipit, et veritas in eo non est (I Joan. I, 8); non ob aliud, nisi quia falsum putat. Novit ergo ille medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, quemadmodum nos curando perficiat in aeternam salutem: qui et ipsam mortem, quamvis peccati merito inflicta sit, non aufert in hoc saeculo eis quibus peccata dimittit, ut etiam cum ejus timore superando suscipiant pro fidei sinceritate certamen: et in quibusdam etiam justos suos, quoniam adhuc extolli possunt, non adjuvat ad perficiendam justitiam, ut dum non justificatur in conspectu ejus omnis vivens (Psal. CXLII, 2), actionem gratiarum semper indulgentiae ipsius debeamus; et sic ab illa prima causa omnium vitiorum, hoc est, a tumore superbiae sancta humilitate sanemur . Hanc epistolam dum dispositio mea brevem parturit, liber prolixus est natus, utinam tam perfectus, quam tandem aliquando finitus.