CAPUT PRIMUM.

Charissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS episcopus, servus Christi servorumque Christi, in Domino salutem.

1. Pelagius existimatus vir sanctus. Ejus expositiones in Paulum. De quaestionibus quas mihi proposueras, ut ad te aliquid scriberem adversus eos qui dicunt Adam etiamsi non peccasset, fuisse moriturum, nec ex ejus peccato quidquam ad ejus posteros propagando transisse, maxime propter Baptismum parvulorum, quem more piissimo atque materno universa frequentat Ecclesia, et quod in hac vita sint, fuerint, futurique sint filii hominum nullum habentes omnino peccatum, jam duos prolixos absolveram libros: quibus mihi visus sum, non quidem omnibus omnium occurrisse in hac causa motibus animorum, quod vel a me, vel a quoquam utrum fieri possit ignoro, imo fieri non posse non dubito; sed tamen egisse aliquid, quo de his rebus a majoribus traditae fidei defensores contra novitates eorum qui aliter sentiunt, non inermes usquequaque consisterent. Verum post paucissimos dies legi Pelagii quaedam scripta, viri ut audio sancti, et non parvo provectu christiani, quae in Pauli apostoli epistolas expositiones brevissimas continerent : atque ibi comperi, cum ad illum venisset locum, ubi dicit Apostolus, per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, atque ita in omnes homines (Rom. V, 12) pertransisse, quamdam eorum argumentationem qui negant parvulos peccatum originale gestare: quam fateor in illis tam longis voluminibus meis non refelli, quia in mentem mihi omnino non venerat, quemquam posse talia cogitare, vel dicere. Quapropter quoniam illi operi, quod jam certo fine concluseram, nihil addere volui; et ipsam eisdem verbis quibus eam legi, et quid mihi contra videatur, huic epistolae inserendum putavi.