CAPUT II.

2. Objectio Pelagii. Parvuli in credentium et fidelium numero deputati. Sic ergo illa argumentatio posita est: Hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sunt, ita illam impugnare nituntur: Si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest; quia similiter, imo et magis dicit per unum salvari, quam per unum ante perierunt. Huic ergo, ut dixi, argumento in illis duobus libris quos ad te scripsi, nihil respondi, neque id mihi prorsus redarguendum proposui. Nunc ergo prius illud attende, quemadmodum cum dicunt, Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocet, et Christi justitia etiam non credentibus prodest, absurdissimum utique et falsissimum judicant, ut Christi justitia etiam non credentibus prosit; unde putant confici, nec primi hominis peccatum parvulis non peccantibus nocere potuisse, sicut et Christi justitia prodesse ullis non credentibus non potest. Dicant itaque, Christi justitia quid baptizatis parvulis prosit: dicant omnino quod volunt. Profecto enim, si se Christianos esse meminerunt, aliquid prodesse non ambigunt. Quodlibet igitur prosit, prodesse, sicut etiam ipsi asserunt, non credentibus non potest. Unde coguntur parvulos baptizatos in credentium numero deputare; et auctoritati sanctae ubique Ecclesiae consentire, quae fidelium eos nomine non censet indignos, quibus justitia Christi etiam secundum istos prodesse nonnisi credentibus posset. Sicut ergo eorum per quos renascuntur, justitiae spiritus responsione sua trajicit in eos fidem, quam voluntate propria nondum habere potuerunt: sic eorum per quos nascuntur, caro peccati trajicit in eos noxam, quam nondum vita propria contraxerunt. Et sicut eos vitae spiritus in Christo regenerat fideles, sic eos corpus mortis in Adam generaverat peccatores: illa enim carnalis generatio est, haec spiritualis: illa facit filios carnis, haec filios spiritus: illa filios mortis, haec filios resurrectionis; illa filios saeculi, haec filios Dei; illa filios irae, haec filios misericordiae; ac per hoc illa peccato originali obligatos, ista omnis peccati vinculo liberatos.

3. Postremo ad id quod intellectu perspicacissimo assequi non valemus, auctoritate divina consentire cogamur. Bene quod ipsi nos admonent, justitiam Christi nisi credentibus prodesse non posse, et prodesse aliquid parvulis confitentur: unde, ut diximus, necesse est eos baptizatos in credentium numero sine ulla tergiversatione constituant. Consequenter igitur, si non baptizentur, inter eos qui non credunt, erunt; ac per hoc nec vitam habebunt, sed ira Dei manet super eos; quoniam qui non credit Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum: et judicati sunt; quoniam qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 36, 18): et condemnabuntur; quoniam qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Jam nunc videant isti, qua justitia tentent vel conentur asserere, non ad vitam aeternam, sed ad iram Dei pertinere, et divinitus judicari atque damnari homines qui sine peccato sunt; si quemadmodum proprium, ita nullum in eis est etiam originale peccatum.

4. Jam caeteris, quae Pelagius insinuat eos dicere, qui contra originale peccatum disputant, in illis duobus prolixi mei operis libris satis, quantum arbitror, dilucideque respondi. Quod etsi quibusdam vel parum vel obscurum videbitur, dent veniam, et componant cum eis, qui fortasse illud non quia parum est, sed quia nimium, reprehendunt: et qui ea, quae pro natura quaestionum dilucide dicta existimo, adhuc non intelligunt, non mihi calumnientur pro negligentia vel pro meae facultatis indigentia, sed Deum potius pro accipienda intelligentia deprecentur.