CAPUT III.

5. Pelagius laudatus a nonnullis. Argumenta contra peccatum originis, quae Pelagius in Commentario suo proponit. Verumtamen nos non negligenter oportet attendere, istum, sicut eum qui noverunt loquuntur, bonum ac praedicandum virum, hanc argumentationem contra peccati propaginem, non ex propria intulisse persona, sed quid illi dicant qui eam non approbant intimasse, nec solum hoc quod modo proposui eique respondi, verum etiam caetera quibus me in illis libris jam respondisse recolui. Nam cum dixisset, Si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest; quod in iis quae respondi, cernis quam non solum non expugnet quod dicimus, sed etiam nos admoneat quid dicamus : secutus adjunxit, Deinde aiunt, Si Baptismus mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato: non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. Illud quoque accedit, inquit, quia si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati, et ipsa sola poenam meretur: injustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum. Dicunt etiam, inquit, nulla ratione concedi, ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena.

6. Videsne, obsecro, quemadmodum hoc totum Pelagius, non ex sua, sed ex aliorum persona indiderit scriptis suis, usque adeo sciens hanc nescio quam esse novitatem, quae contra antiquam Ecclesiae insitam opinionem sonare nunc coeperit, ut eam ipse confiteri aut verecundatus, aut veritus fuerit. Et forte hoc ipse non sentit, quod sine peccato nascatur homo, cui fatetur necessarium esse Baptismum, in quo fit remissio peccatorum: et quod sine peccato damnetur homo, quem necesse est non baptizatum in non crendentibus deputari; quia utique Scriptura evangelica fallere non potest, in qua apertissime legitur, Qui non crediderit, condemnabitur: postremo, quod sine peccato imago Dei non admittatur ad regnum Dei, quoniam nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5): atque ita vel in aeternam mortem sine peccato praecipitetur, vel quod est absurdius, extra regnum Dei habeat vitam aeternam; cum Dominus praedicens quid suis in fine dicturus sit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi, manifestaverit etiam quid sit ipsum regnum quod dicebat, ita concludens, Sic ibunt illi in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Haec ergo et alia quae istum sequuntur errorem, nimium perversa et christianae repugnantia veritati, credo quod vir ille tam egregie christianus omnino non sentiat. Sed fieri potest ut etiam istorum argumentis, qui contra peccati traducem sentiunt, adhuc fortasse ita moveatur, ut audire vel nosse quid contra eos dicatur, exspectet: et ideo quid illi dicant, qui contra peccati traducem sentiunt, nec tacere voluit, ut quaestio discutienda insinuaretur, et a persona sua removit, ne hoc etiam ipse sentire judicaretur.