|
7. Jesus etiam infantium Jesus est. Ostendit veteres
nihil dubitasse de originali infantium peccato. Ego autem
etsi refellere istorum argumenta non valeam, video tamen
inhaerendum esse iis quae in Scripturis sunt apertissima,
ut ex his revelentur obscura; aut si mens nondum est
idonea, quae possit ea vel demonstrata cernere, vel
abstrusa investigare, sine ulla haesitatione credantur.
Quid autem apertius tot tantisque testimoniis divinorum
eloquiorum, quibus dilucidissime apparet, nec praeter
Christi societatem ad vitam salutemque aeternam posse
quemquam hominum pervenire, nec divino judicio injuste
posse aliquem damnari, hoc est, ab illa vita et salute
separari? Unde fit consequens ut quoniam nihil agitur
aliud, cum parvuli baptizantur, nisi ut incorporentur
Ecclesiae, id est, Christi corpori membrisque
socientur; manifestum sit eos ad damnationem, nisi hoc
eis collatum fuerit , pertinere. Non autem damnari
possent, si peccatum utique non haberent. Hoc quia illa
aetas nulla in vita propria contrahere potuit, restat
intelligere vel si hoc nondum possumus, saltem credere,
trahere parvulos originale peccatum.
8. Ac per hoc si ambigui aliquid habent verba apostolica
quibus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in
mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines
pertransiit (Rom. V, 12), possuntque in aliam duci
transferrique sententiam: numquid et illud ambiguum est,
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest
intrare in regnum Dei (Joan. III, 5)? Numquid
et illud, Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum
faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I,
21)? Numquid etiam illud, Quia non est opus sanis
medicus, sed aegrotantibus (Id. IX, 12); hoc
est, quia non est necessarius Jesus eis qui non habent
peccatum, sed eis qui salvandi sunt a peccato? Numquid
etiam illud, Quia nisi manducaverint homines carnem
ejus, hoc est, participes facti fuerint corporis ejus,
non habebunt vitam (Joan. VI, 54)? His atque
hujusmodi aliis, quae nunc praetereo, testimoniis divina
luce clarissimis, divina auctoritate certissimis, nonne
veritas sine ulla ambiguitate proclamat, non solum in
regnum Dei non baptizatos parvulos intrare non posse, sed
nec vitam aeternam posse habere praeter Christi corpus,
cui ut incorporentur, sacramento Baptismatis imbuuntur?
Nonne veritas sine ulla dubitatione testatur, eos non ob
aliud ad Jesum, hoc est, ad salvatorem et ad medicum
Christum piis gestantium manibus ferri, nisi ut per
medicinam Sacramentorum ejus possint a peccati peste
sanari? Quid ergo cunctamur Apostoli verba, de quibus
forte dubitabamus, etiam ipsa sic intelligere, ut his
congruant testimoniis, de quibus dubitare non possumus?
9. Quanquam toto ipso loco, ubi per unius peccatum
multorum condemnationem, et per unius justitiam multorum
justificationem Apostolus loquitur, nihil mihi videatur
ambigui, nisi quod ait, Adam formam futuri (Rom. V,
14). Hoc enim revera non solum huic sententiae
convenit, qua intelligitur futuros ejus posteros ex eadem
forma cum peccato esse generatos; sed etiam in alios et
alios intellectus possunt haec verba deduci. Nam et nos
aliud inde aliquando diximus, et aliud fortasse dicemus,
quod tamen huic intellectui non sit adversum (Epist.
157, n. 20; supra lib. 1, n. 13; infra, de
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46, et
contra Julianum, lib. 6, n. 9): et ipse Pelagius
non uno modo id exposuit. Caetera vero quae ibi
dicuntur, si diligenter advertantur atque tractentur,
sicut in primo duorum illorum libro utcumque conatus sum,
etiamsi subobscurum pariunt rerum ipsarum necessitate
sermonem, non tamen poterunt alium sensum habere, nisi
per quem factum est ut antiquitus universa Ecclesia
retineret, fideles parvulos originalis peccati remissionem
per Christi Baptismum consecutos.
|
|