CAPUT V.

10. Testimonium Cypriani. Unde non immerito beatus Cyprianus satis ostendit, quam hoc ab initio creditum et intellectum servet Ecclesia: qui cum parvulos a materno utero recentissimos jam idoneos ad percipiendum Christi Baptismum assereret, quoniam consultus fuerat, utrum hoc ante octavum diem fieri deberet: quantum potuit, conatus est eos demonstrare perfectos; ne quis quasi pro numero dierum, quia octavo antea circumcidebantur infantes, eos adhuc perficiendos existimaret (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum). Sed cum magnum eis defensionis patrocinium praestitisset, ab originali tamen peccato eos immunes non esse confessus est: quia si hoc negaret, ipsius Baptismi causam, propter quem percipiendum eos defendebat, auferret. Potes ipsam epistolam memorati martyris de Baptizandis parvulis legere, si volueris: neque enim potest deesse Carthagini. Verum in hanc etiam nostram, quantum praesenti quaestioni satis visum est, pauca inde transferenda arbritatus sum, quae prudenter attende. Quantum vero, inquit, ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem quo nati sunt constitutos, baptizari non oportere, et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares; longe aliud in concilio nostro visum est. In hoc enim quod tu putabas esse faciendum, nemo consensit; sed universi potius judicavimus, nulli hominum nato misericodiam Dei et gratiam denegandam. Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat,

“Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare”

(Luc. IX, 56): quantum in nobis est, si fieri potuerit, nulla anima perdenda est. Advertisne quid dicat, quemadmodum sentiat, non tantum carni, sed animae quoque infantis exitiabile esse atque mortiferum, sine illo salutari Sacramento exire de hac vita? Unde si jam nihil aliud diceret, intelligere nostrum fuit, sine peccato animam perire non posse. Sed vide paulo post defendens innocentiam parvulorum, quid tamen de illis apertissime fateatur. Caeterum si homines, inquit, impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si etiam gravissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur et Baptismo atque gratia nemo prohibetur: quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata.

11. Vides quanta fiducia ex antiqua et indubitata fidei regula vir tantus ista loquatur? Qui haec documenta certissima ideo protulit, ut illud quod erat incertum, unde consuluerat ille cui rescribit, et unde concilii decretum constitutum esse commemorat, ut scilicet etiam ante octavum diem ex quo die natus esset infans, eum, si afferretur, baptizare nemo dubitaret, per haec firmamenta probaretur. Neque enim hoc tunc quasi novum aut quasi aliqua cujusquam contradictione pulsatum, concilio statuebatur seu firmabatur, quod obstricti originali peccato tenerentur infantes: sed cum illic alia consultatio versaretur, et disceptaretur, propter legem carnalis circumcisionis, utrum eos et ante octavum diem baptizare oporteret; ideo ei qui hoc negabat, nemo consensit, quia jam non consulendum nec disceptandum , sed firmum certumque habebatur, animam saluti aeternae perituram, si hanc vitam sine illius Sacramenti consecutione finiret: quamvis ab utero recentissimi parvuli solo reatu essent peccati originalis obstricti: quare illis etsi multo facilior, quod alienorum, sed tamen esset necessaria remissio peccatorum. His certis illa incerta de octavo die quaestio dissoluta est, atque in concilio judicatum, homini nato, ne in aeternum pereat, omni die debere succurri : cum etiam de ipsa carnali circumcisione ratio redderetur, quod umbra esset futuri: non quo intelligeremus etiam Baptismum octavo ex quo natus est homo die dari oportere, sed nos in Christi resurrectione spiritualiter circumcidi, qui tertio quidem post diem passionis, in diebus tamen hebdomadarum, quibus tempora provolvuntur, octavo, hoc est, post sabbatum primo die a mortuis resurrexit.