CAPUT VI.

12. Consensus omnium circa peccatum originale. Et nunc nescio cujus novae disputationis audacia quidam nobis facere conantur incertum, quod majores nostri ad dissolvenda quaedam quae nonnullis videbantur incerta, tanquam certissimum proferebant. Quando enim primitus hoc disputari coeperit, nescio. Illud tamen scio, quod etiam sanctus Hieronymus, qui hodieque in litteris ecclesiasticis tam excellentis doctrinae fama ac labore versatur, ad quasdam solvendas in suis libris quaestiones, etiam hoc certissimum adhibet sine ulla disceptatione documentum. Nam in eo quod in Jonam prophetam scripsit, cum ad eum venisset locum, ubi commemorantur etiam parvuli jejunio castigati: Major, inquit, aetas incipit, et usque ad minorem pervenit. Nullus enim absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus, et numerabiles anni vitae illius (Job XIV, 5). Si enim stellae mundae non sunt in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo (Id. XXV, 5, 6), et ii qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii (Hieron. super cap. 3 Jonae)? Hunc doctissimum virum si facile interrogare possemus, quam multos utriusque linguae divinarum Scripturarum tractatores et christianarum disputationum scriptores commemoraret, qui non aliud, ex quo Christi Ecclesia est constituta, senserunt, non aliud a majoribus acceperunt, non aliud posteris tradiderunt? Ego quidem quamvis longe pauciora legerim, non memini me aliud audivisse a Christianis, qui utrumque accipiunt Testamentum, non solum in catholica Ecclesia, verum etiam in qualibet haeresi vel schismate constitutis; non memini me aliud legisse apud eos, quos de his rebus aliquid scribentes legere potui, qui Scripturas canonicas sequerentur, vel sequi se crederent, credive voluissent. Unde nobis hoc negotium repente emerserit nescio. Nam ante parvum tempus a quibusdam transitorie colloquentibus, cursim mihi aures perstrictae sunt, cum illic apud Carthaginem essemus, non ideo parvulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo. Qua novitate permotus, et quia opportunum non fuit ut contra aliquid dicerem, et non tales homines erant de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui. Et ecce contra Ecclesiam jam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriae commendatur, ecce res in hoc discriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur, ecce contra disputare atque scribere cogimur.