CAPUT VII.

13. Joviniani error. Disputatorum quorumlibet sententiae non tanquam auctoritas canonica. Peccatum originale quomodo alienum. Omnes in Adam unus homo fuimus. Ante paucos annos Romae quidam exstitit Jovinianus, qui sanctimonialibus etiam aetate jam provectioribus nuptias persuasisse dicitur, non illiciendo quo earum aliquam ducere vellet uxorem, sed disputando virgines sanctimonio dicatas nihil amplius fidelibus conjugatis apud Deum habere meritorum. Nunquam tamen ei hoc commentum venit in mentem, ut asserere conaretur sine originali peccato nasci hominum filios. Et utique si hoc astrueret, multo proclivius vellent feminae nubere, fetus mundissimos pariturae. Hujus sane scripta, nam et scribere ausus est, cum fratres ad Hieronymum refellenda misissent, non solum in eis nihil tale comperit, verum etiam ad quaedam ejus vana refutanda hoc tanquam certissimum de hominis originali peccato, unde utique nec ipsum dubitare credebat, inter multa sua documenta deprompsit (Hieron. lib. 2 contra Jovinianum, paulo post initium). Id agentis haec verba sunt:

“Qui dicit se,”

inquit,

“in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare”

(I Joan. II, 6). Eligat adversarius e duobus quod vult, optionem ei damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est, similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non remaledixit, et tanquam agnus coram tondente, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 9, et I Petr. II, 22, 23); ad quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil (Joan. XIV, 30); qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus (II Cor. V, 21). Nos autem, juxta Epistolam Jacobi,

“multa peccamus omnes”

(Jacobi III, 2), et nemo mundus a peccatis, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job. XIV, 5). Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis confidet mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adam. Unde et David dicit,

“Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea”

(Psal. L, 7).

14. Haec non ideo commemoravi, quod disputatorum quorumlibet sententiis tanquam canonica auctoritate nitamur; sed ut appareat, ab initio usque ad praesens tempus quo ista novitas orta est, hoc de originali peccato apud Ecclesiae fidem tanta constantia custoditum, ut ab eis qui dominica tractarent eloquia, magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda, quam id tanquam falsum refutari ab aliquo tentaretur. Caeterum in Sanctis canonicis Libris viget hujus sententiae clarissima et plenissima auctoritas: clamat Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum Adae etiam non peccantibus nocuit, cum Scriptura dicat, in quo omnes peccaverunt. Nec sic dicuntur ista aliena peccata, tanquam omnino ad parvulos non pertineant: siquidem in Adam omnes tunc peccaverunt, quando in ejus natura illa insita vi qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt: sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant vitas proprias, sed quidquid erat in futura propagine, vita unius hominis continebat.