CAPUT VIII.

15. Unde errores. Similitudo a praeputio circumcisorum, et palea frumenti petita.---Nulla, inquiunt, ratione conceditur, ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena. Remittit, sed spiritu regeneratis, non carne generatis: imputat vero non jam aliena, sed propria. Aliena quippe erant, quando hi qui ea propagata portarent, nondum erant: nunc vero carnali generatione jam eorum sunt, quibus nondum spirituali regeneratione dimissa sunt.

16. Sed si Baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato. Non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. Ecce unde plerumque convalescit error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intelligendis non sunt idonei. Cui enim auditori, vel quibus explicem verbis, quomodo mortalia vitiosa primordia non obsint eis, qui aliis primordiis immortalibus inchoati sunt; et tamen obsint eis, quos iidem ipsi, quibus jam non obsunt, ex eisdem vitiosis primordiis generaverint? quomodo id intelligat homo, cujus tardiusculam mentem impedit et suae sententiae praejudicium, et pervicaciae gravissimae vinculum? Verumtamen si adversus eos mihi esset causa ista suscepta, qui omnino parvulos baptizari prohibent, aut superfluo baptizari contendunt, dicentes eos ex fidelibus natos, parentum meritum necessario consequi: tunc deberem ad hanc opinionem convincendam laboriosius fortassis et operosius excitari. Tunc si mihi apud obtusos et contentiosos, propter rerum naturae obscuritatem, difficultas refellendi falsa et persuadendi vera resisteret, ad haec forte quae in usu atque in promptu essent exempla confugerem: vicissimque interrogarem, ut quia eos moveret quomodo peccatum quod mundatur per Baptismum, maneat in eis quos genuerint baptizati; ipsi explicarent quomodo praeputium quod per circumcisionem aufertur, maneat in eis quos genuerint circumcisi; quomodo etiam palea quae opere humano tanta diligentia separatur, maneat in fructu qui de purgato tritico nascitur.