CAPUT II.

2. In primis nefas est dicere, Deum aliquid nisi bonum praedestinare. Sed praedestinationum aliae sunt alligationis, aliae conditionis; istae sunt justitiae, illae potentiae. Ut lucidius fiat quod dicitur, quae sunt alligationis et potentiae, quae conditionis et justitiae, demonstretur. Creavit Deus coelum et terram, solem et lunam, diem et noctem; praedestinavit insuper ut coelum semper volveretur, terra immobilis circumvolventi coelo loco centri haberetur; sol et luna diei noctique praeessent; dies et nox certis temporibus vicissim succederent. Hae praedestinationes potentiae sunt et alligationis. Unumquodque enim eorum quae praediximus, sic alligatum est suo operi per praedestinationem Dei, ut ab eo dimoveri non possit. Creavit Deus hominem, et praedestinavit ut si obediens esset, ac a gustu vetiti pomi se abstineret, in vita permaneret; sin autem inobediens esset, sententiam mortis subiret. Haec praedestinatio conditionis est et justitiae. Non enim Deus ante casum hominis sic eum per potentiam alligationis praedestinavit mori, ut necesse esset eum mori; sed sub ea conditione, si peccaret. Quia igitur peccavit homo, justum erat ut moreretur; si non peccaret, nullo vinculo praedestinationis divinae morti alligaretur.