CAPUT III.

3. Mortis itaque praedestinatio sub conditione fixa fuit in Deo, propter casus humani praescientiam: non tamen vim faciens in homine per potentiam, ut duceret eum ad mortis sententiam. Ergo praedestinatio hujusmodi non absolute est causa mortis, sed peccatum causa praedestinationis et mortis. Non enim sic dicitur de hominis morte, ut de coeli volubilitate. Interroganti enim alicui, quare coelum volvitur: respondemus, Quia Deus praedestinavit. Haec responsio absoluta est, nec aliam quaerit. Si autem aliquis quaerit quare homo moritur: non absolute respondere possumus, Quia Deus praedestinavit; non enim praedestinaret, nisi eum peccaturum praesciret. Peccatum quippe in homine, in Deo incitat zelum justitiae; zelus vero justitiae praedestinationem; praedestinatio autem attrahit mortem. Et hujus concatenationis initium et finis in homine est. Quare enim homo moritur? Quia Deus praedestinavit. Quare Deus praedestinavit? Quia justus est, et juste facit. Quare juste facit? Quia homo peccavit. Ecce ex homine peccatum, et in homine mors.

4. Est qui dicat: Quomodo possit esse peccatum causa praedestinationis, cum esset praedestinatio antequam peccaret homo? Ille audiat, quia omnia antequam fiant, Deus quasi jam facta pertractat; et sive sint punienda, sive muneranda, in praescientia sua dijudicat. Ecce homo infelix alligatur morti, non per Dei praedestinationem, sed per suam offensionem. Quamvis enim praedestinatio offensionem praecurrat tempore, offensio tamen praedestinationem praecedit effectione. Nam praedestinatio non fieret, nisi offensio futura esset: quam offensionem qui praescivit esse, offensionis ultionem ut justus judex praedestinavit. Ex praescientia igitur offensionis, praedestinatio emanavit ultionis: sicut ex praescientia virtutis, praedestinatio fieri solet remunerationis. Unde Apostolus ad Romanos: Quos praescivit, hos et praedestinavit. (Rom. VIII, 29).