CAPUT IV.

5. Fortassis est qui dubitet ultionem offensionis a Deo esse, quia gravis est et mala; virtutis autem remunerationem a Deo esse manifeste fateatur, quia dulcis est et bona: cum Deus nullius mali, sed totius boni sit auctor. Huic dicendum est, quia ultio offensionis etsi homini est mala, dum poenam ingerit; apud Deum est justa, dum peccata punit. Quod autem justum est, bonum est. Praedestinatio igitur ultionis, quia justa est, et bona. Unde fons et origo boni per Isaiam sic loquitur: Ego Dominus formans lucem et creans tenebras; pacem faciens, et creans malum (Isai. LXV, 7). Quasi dicat: Ego Dominus faciens pacem ex me, creans malum ex te tibi. Pro peccatis enim tuis bellum tibi tribuo, quod mereris: quod etsi apud me sit justum, ex te tamen tibi fit malum; quia non ex me, sed ex te peccasti; et pro peccato poenam tibi creo, quae apud me est justa, tibi autem mala. Hujusmodi ergo malum creat Deus, quod per se sibi sit justum, ex homine fit homini malum. Una eademque res aliter atque aliter inter homines etiam accepta, bona est et mala: ut bellum de quo supra diximus, victis est malum, vincentibus bonum. Quapropter et mors, quae est ultio praevaricationis, et justa est et mala: justa quidem ex justo judice, mala autem ex misero peccatore. Haec etiam eademque mors quibusdam hominibus est mala, quibusdam autem bona: quia hos de ignominia ducit ad gloriam, illos vero de gloria ad ignominiam. Ignis quoque lignis, stipulis, vestimentis est nocivus, cupro autem et argento et auro proficuus: quia haec excoquit et puriora reddit, illa vero inflammat et penitus consumit. Cum haec ita sint, non vereamur dicere, mortem esse praedestinatam a Deo: quia etsi nobis est mala, a Deo tamen propter praescientiam praevaricationis praedestinata est justa. Unde et Psalmista: Quia tu reddis unicuique juxta opera sua (Psal. LXI, 13). Unde enim et bonis gloria perennis, et malis mors infelix, nisi ab eo qui reddit unicuique secundum opera sua? Non tamen pure a Deo mors, sed fit ex hominis praevaricatione per justitiam Dei in hominis poenam. Hoc ideo, quia sunt nonnulli qui diabolum sic ponunt mortis auctorem, quasi ultionis judicem. Auctor est quidem mortis per suggestionem peccati, sed per potentiam retributionis nec auctor, nec creator. Est et poenarum custos et exhibitor; nec tamen ex propria potentia, sed ex concessione divina.