|
6. Sed iis quae praescripsimus quidam opponunt quod scriptum est,
Mortem Deus non fecit unquam (Sap. I, 13). Quibus non surda
aure praetereundum est, quod alias scriptum est, Mors et vita a Deo
est (Eccli. XI, 14). Nam opponenti, Mortem Deus non fecit
unquam, oppono, Mors et vita a Deo est. His quippe oppositionibus
in litteratura nulla reconciliatio est, in intelligentia nulla
repugnantia. Mors enim sicut et vita, non tantum dupliciter, sed
etiam tripliciter intelligi potest. In primo namque homine et animam
et carnem Deus creavit immortalem. Ante peccatum ergo vixit anima,
vixit caro, non sub interitus timore, sed sub immortalitatis
conditione. At dum homo peccavit, anima obiit. Haec est mors quam
Deus non fecit. Caro tamen vixit post mortem animae, sed sub mortis
exspectatione. Mors ergo animae, peccatum; mors carnis, dissolutio
elementorum; mors animae et carnis, poena infernalis. Sic et vita,
alia est carnis et animae ante peccatum, alia carnis post peccatum,
alia animae et carnis post dissolutionem elementorum. Vita quidem
omnis a Deo est; sicut et mors carnis, quae est dissolutio
elementorum; et mors animae et carnis, quae est ultio offensionis.
Mortem autem animae, quae est caeterarum principium et causa, nunquam
fecit Deus: quia scriptum est, Qui peccatum non fecit (I Petr.
II, 22). Sed mortem animae non sic intelligas, ut mortem
carnis. Moritur namque caro, solutionem sui patiendo: moritur autem
anima non sic, sed vitam mutando.
7. Jam quae sint praedestinationes alligationis, quae conditionis;
satis, ut reor, dictum est: sed earum quae conditionis sunt, aliae
ad gloriam, aliae ad poenam. Quos enim Deus suos fidei opere futuros
esse praenovit, hos praedestinavit ad gloriam: quos absque correctione
diabolicae persuasioni militaturos esse praescivit, hos pro certo
praedestinavit ad poenam. Navis mentis nostrae, nisi exercitio bonae
meditationis regatur, ventis vanarum cogitationum afflantibus, per
diversa fluctuabit, et demum sub periculo demersionis conquatietur.
|
|