Suspecti Auctoris

DE PRAEDESTINATIONE ET GRATIA SUSPECTI AUCTORIS LIBER


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Opusculum de Praedestinatione et Gratia, cujus initium est,

“Cum in sacrarum voluminibus Litterarum,”

inter Augustiniana opera locum obtinuit in antiquis editionibus. At in illa editione quam postea Lovanienses Theologi adornarunt, tomo septimo rejectus est in Appendicem, inter subdititia opuscula, tanquam suspecti auctoris liber. Non esse Augustini vel ipsa dicendi ratio arguit, et evincit. Mittimus proinde argumenta alia, quibus eruditi facile constituunt non assignandum sancto Doctori. Sed praeterire non licet, quod observatu dignum Bellarminus, Possevinus, aliique existimarunt, nimirum in eo libro quaedam reperiri doctrinae Augustini contraria, quae Cassiani sensus redolere videantur. Nam ubi auctor explicare studet, quid ad bona opera gratia Dei conducat, quid vero pro sua parte conferat liberum hominis arbitrium, in capite nono sic totum inter Deum et hominem partitur, ut Deo primum tribuat vocare ac illuminare, homini deinde liberoque ipsius arbitrio eligere vias mandatorum Dei, tum Deo rursus in fine obedientiam coronare. In capite undecimo dicit ideo nos habere a Deo velle, quia vocat et illuminat; ideo ab ipso et perficere, quoniam ad nos pertinet conari bona, quae et velle donavit. Item quod Dei sit vocare seu jubere, hominis autem aperire et dilatare os, Dei postremo illud implere, seu promissum effectum adjungere. In capite duodecimo, proposito quodam pro Pelagianis argumento, non aliam (Bellarmini judicio) responsionem affert, quam quae ab ipso Cassiano redderetur. Capite decimo quinto, quaestionem tractans cur Dei flagellis Pharao durior effectus, Nabuchodonosor vero ad poenitentiam adductus est, hunc nempe quia manum Dei sentiens, in recordatione propriae iniquitatis ingemuit, finem diversum sortitum esse dicit; quasi poenitenti bonae voluntatis initium, Deo perfectionem tantum assignari velit. Capite decimo sexto, sentit homines aliquos, etiamsi non essent peccato obnoxii, potuisse a Deo damnari: contra Augustini sententiam in libro tertio adversus Julianum capite decimo octavo:

“Bonus est Deus,”

inquit,

“justus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia justus est.”

Et in epistola 186, ad Paulinum, n. 20:

“Quemquam vero immeritum et nulli obnoxium peccato si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur.”

Fulgentio quoque episcopo Ruspensi suppositum erat hoc ipsum opusculum: injuria quidem, cum Fulgentius Augustino ejusque placitis tanquam discipulus semper addictus fuerit. Is praeterea hoc idem argumentum luculentissime ac secundum Augustini mentem tractat, tum in primo ad Monimum de duplici Praedestinatione libro, tum in tribus libris quos ad Joannem et Venerium de Veritate praedestinationis et gratiae Dei inscripsit. Denique solet Fulgentius libros suos alicui nuncupare, exemplo et more Augustini: at iste liber nullius nomini inscriptus est, ut merito jure non modo catholicis illis doctoribus abjudicandus, sed scriptori cuipiam suspectae fidei tribuendus existimetur.