DE PRAEDESTINATIONE ET GRATIA


CAPUT PRIMUM.

1. Cum in sacrarum voluminibus Litterarum, seu futurorum quid prophetico spiritu praenuntiantibus, seu praeteritorum historica veritate narrantibus, seu vitae monita apostolica auctoritate tradentibus, aliqua veluti diversum sonante sententia vel movetur lector, vel sollicitatur auditor, certa et inconcussa fide cognitum tenere debet, unius atque ejusdem spiritus, et ejus praeter quem nihil est veritatis, apertius alibi, paulo occultius alibi sonare mysteria: ac proinde si quid occulta significatione suspensum, aut a conscribente breviter indicatum, minusque quam humani cordis obtunsio poscebat, expositum est, hic lucidius apparere, ibi altius latere, nusquam deesse noverit veritatem. Quod si etiam pro magnitudine rei, de qua quaeritur, non facile intellectus sensibus quaerentis occurrit, maxime si de incommutabili voluntate omnipotentis Dei diversum sonet canonicae auctoritatis utraque sententia: ita sunt omnia ad pietatis régulam dirigenda, ut nec injustum Deum esse, nec merita singulorum confusa quadam personarum acceptione taxantem, nec infirmum, qui quod voluerit non valuerit explicare, inconcussa definitione teneatur.