CAPUT X.

11. De horum graduum distributione, qua vel in nobis Deus operatur, vel nos jubet aliquid operari, ipsum interrogemus de cujus verbis orta est quaestio; quam, si Dominus adsit, enodare conamur, ut ejus sensibus per diversa volumina, varia quidem locutione, sed una atque eadem intentione digestis, si quid in hoc loco latet, alterius sententiae collatione reseretur. Vocatum a Deo apostolum Paulum vel in eo libro legimus, ubi ejus gesta canonica veritate narrantur, vel ipse in Epistola sua confitetur, dicens, Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus (Rom. I, 1). Secundo autem loco vocationem secutus, et totum quod in homine fuerat operatus, ipse sic dicit: Plus omnibus illis laboravi. Sed ne hoc ipsum quidem sibi tribuens, sollicita pietate subjunxit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Jam ergo et vocato et vocationem per opera justitiae subsecuto, quid supererat aliud, nisi ut liberatus de corpore mortis hujus, ad illius alterius vitae, quae sanctis omnibus Veritatis ore promissa est, beatitudinem perveniret? Quod nullis humanis meritis reddi, sed Dei docens gratia largiente donari, sibi ipse respondet, post gemitus quibus dixerat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore hujus mortis? Gratia Dei, inquit, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24). Hanc itaque distributionem, qua diximus a Deo homines nullis existentibus meritis vocari; et vocatos, ut boni aliquid operentur, Dei adminiculis adjuvari, sumpto de veteribus Litteris Apostolus monstrat exemplo: postquam illam de duobus geminis electionem, omni repulsa laude meritorum, ad Dei gratiam judiciumque retulerat, videns quid impia posset blasphemare garrulitas, dixit, Numquid iniquitas est apud Deum? Et sequitur, Absit (Id. IX, 14). Et quasi diceretur ei, Unde probas? Parum putavit auctoritatem suae valere doctrinae, nisi sententiam suam etiam legis doceret exemplo. Sic enim intelligi voluit quod Moyses dixerat, Misereor cujus miserebor, et misericordiam praestabo cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19): ut primam a Deo misericordiam vocatione credamus hominibus praerogari, quae sola ad recte vivendum non sufficit, si deserat qui vocavit. Ideoque additum est, Et misericordiam praestabo cui misericors fuero: ut a Deo accipi manifestum sit etiam ipsa misericordiae opera, quae cum videmur impendere, Dei misericordiam promeremur. Sic enim in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7). Quod nisi sic intellexisset Apostolus, nunquam probationis gratia , disputationi suae hoc testimonium curasset inserere.