|
12. Si quem vero movet, quod non omnes etiam de his qui jam vocati
sunt, ad secundam gratiam, id est, ad recte vivendi donum pervenire
mereantur, sicut Dominus in Evangelio dicit, Multi sunt vocati,
pauci vero electi (Id. XX, 16): hinc intelligat, quale sit
quod contra Dei gratiam defensare molitur, qui de libero sibi
blanditur arbitrio. Quicumque enim divinae vocationis munere
derelicto, ad impiam rursus defluxere perfidiam, ipsis, Dei gratia
deserente , ad implendum quod voluerant suffecit arbitrium. Vide enim
quemadmodum Psalmista, misericordiarum Dei ordinem, quem ex Moysi
sensu interpretatur Apostolus, prophetici spiritus veritate decantet.
Audi, inquit, popule meus, et testificabor tibi. Quid eos volebat
audire, quibus cum testificatione loquebatur? Quid utique, nisi
mandata vitae? sicut alius propheta dicit, Audi, Israel, mandata
vitae (Baruch III, 9). Sed quae sint ista mandata vitae,
Psalmista subjungit, et sequitur: Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Aegypti. Et haec esse mandata vitae, in
oratione qua discipulos suos Patri Dominus commendabat, ostendit
dicens: Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te solum verum
Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).
Post hanc vocationem illud sequitur, quod et vult ad conatus hominum
pertinere, et ostendit sine se non posse compleri: hoc est enim quod
dicit Apostolus, Quoniam ab ipso habemus velle et perficere, pro
bona voluntate (Philipp. II, 13). Ab ipso habemus velle,
quia vocat et illuminat: ab ipso perficere, quoniam ad nos pertinet
conari bona, quae et velle donavit. Nec incaute ab Apostolo, cum
dixisset, Quia ab ipso habemus et velle et perficere; additum est,
pro bona voluntate: ut etiam atque etiam videant, ubi habeant a Dei
justitia liberum, de quo gloriantur, arbitrium. Sed illum ordinem,
quo misericordias diversa Dominus temporum dispensatione distribuit,
sicut Moysen dixisse sensit Apostolus, etiam in continua Psalmi
hujus oratione videamus. Quid enim ait, postquam vocatos docuerat
dicens, Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra
Aegypti? Dilata, inquit, os tuum, et ego adimplebo illud. Hic
aliquid rursus apparet homini fuisse servatum, quod per liberum facere
deberet arbitrium. Dilatare enim jubetur os suum, sed Deus se
implere promittit. Sicut etiam discipulis suis in Evangelio dixerat:
Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; non enim vos estis qui
loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
(Matth. X, 19). Hoc solum ad illos retulit, ut omnem
tribulationis necessitatem libenter pro veritate susciperent: penes se
autem promisit effectum . Libero ergo qui locus reservatur arbitrio,
ubi sine Dei adjutorio ad complendum quod voluerit rationali dignitate
suffulta sibi sufficiat ipsa humana natura , continuo Psalmus
ostendit, Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non
intendit mihi. Quid dixerat, cum vocaret: Audi, popule meus, et
loquar; Israel, et testificabor tibi. Quid testificans
commendaverat mentibus audientium? Dominus Deus tuus ego sum. Quid
etiam ab ipsis fieri jusserat, quos de terra Aegypti et ignorantiae
tenebris liberatos, in luce mandatorum suorum splendore vocationis
eduxerat? Dilata, inquit, os tuum. Statimque quasi diceret, Sed
dilatare te deserente me, nihil proderit; ita addidit, et adimplebo
illud. Quid ergo ille qui vocaverat, et vocatos docuerat, querula de
iisdem voce subjungit? Et non audivit, inquit, populus meus vocem
meam, et Israel non intendit mihi.
13. Exeat nunc liberi contra Dei gratiam defensor arbitrii ;
audiat dicentem Apostolum, cum de bonis suis laboribus loqueretur,
Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Audiat Dei vocem in Psalmo,
de his quos deseruerat dicentem, Et dimisi eos secundum desideria
cordis eorum, ibunt in voluntatibus suis (Psal. LXXX,
9-13). Audiat unum eumdemque apostolum, de vitae suae variis
temporibus sibi tantum mala, gratiae autem Dei bona omnia tribuentem,
Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor (I Tim. I,
13): et alio loco, Gratia Dei sum id quod sum. Cum diceret,
Qui prius fui blasphemus et persecutor, nulla gratiae mentio iniquo
operi copulabatur: quia sufficit sibi, sicut dictum est, ad nequitiam
natura libertatis humanae. Cum vero de praesentis vitae beatitudine
loqueretur, Gratia, inquit, Dei sum id quod sum. Et illum ordinem
quo miseretur Deus vocando, miseretur deinceps incoeptis conatibus
adjuvando, sicut serie Psalmi narratum atque digestum est, beatus
etiam apostolus Paulus continua narratione servavit. Si enim in
ordine, quae passim excerpta memoravi, testimonia relegantur, ita
sequuntur: Gratia Dei, inquit, sum id quod sum. Haec est prima
misericordia, quam liberae voluntatis opera consequuntur. Sed ut
apostoli Pauli vocationem bona opera sequerentur, quid ait? Et
gratia ejus in me vacua non fuit. Quid enim fecisti? Plus, inquit,
omnibus laboravi. Ne multum superbias, o liberi defensor arbitrii,
audiens Paulum de suis laboribus gloriantem: attende quod sequitur:
Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Puto
sane, quod nullus de his qui contra Dei gratiam exaltato ante ruinam,
sicut scriptum est, corde (Prov. XVI, 18) blasphemant,
tantum arrogantiae impudentis assumat, ut beati prophetae David
meritis aut aequandum se, aut etiam existimet praeferendum. Cujus,
ut de illa prima remuneratione, quam nullus non fateatur ut indebitam,
delati scilicet regni, interim taceam, orationum et confessionum ejus
intentiones affectusque pensemus. Ipse siquidem definit in Psalmo,
Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum
(Psal. XCIII, 12). Sed videamus utrum ipsi jam erudito,
et omni legis scientia secundum institutionem Judaicam sufficienter
instructo, ad beatitudinem res haec sola suffecerit. Cur ergo rursus
idem clamat ad Dominum, Da mihi intellectum, et scrutabor legem
tuam, et custodiam illam in toto corde meo? Parum erat quod ad
scrutandam legem poposcerat intellectum; nisi etiam ad custodiendam
necessarium significaret auxilium, dicens, Et custodiam illam in toto
corde meo (Psal. CXVIII, 34): quasi diceret, Tunc
custodiam illam in toto corde meo, si tu dederis intellectum.
|
|