|
14. Adhuc superbus ille propriae voluntatis defensor ad ista
respondeat, quod Propheta ad intelligenda tantum mandata divina, quae
tamen propria virtute impleturus fuerat, opem divini postulaverit
auxilii. Quae si ita sunt, a te paululum libet, beate David,
sensuum tuorum occulta perquirere. Unde, rogo, tibi pugna carnis et
spiritus? unde apostolicum, sicut ipse fateris, certamen? etiam
utique illuminatus atque eruditus intelligentiae munere, quam divinitus
postulaveras, clamas et dicis, Averte oculos meos, ne videant
vanitatem (Ibid., 37). Nam intellectu certe discernendae
vanitatis a veritate, sicut poscebas, accepto, cur oculos tuos a
vanitate, quae displicet, non avertis? Si avaritiam reprehendis,
cur non ab ea proprio separatus arbitrio, cor tuum ad mandata salutis
inclinas, sed tanquam infirmus in omnibus clamas ad Deum, Inclina
cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam? Nisi quia suggerit
avaritiam in membris nata lex peccati; et ab hac vult oculos suos, nec
per se potest vir sanctus avertere: ac sic caro concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), ex qua
lite non liberat, nisi gratia, quae per Dominum nostrum Jesum
Christum parvis magnisque donatur. Velle enim adjacet, perficere
autem non (Rom. VII, 18): quamvis et ipsum velle non ex
nobis, sed Dei donum est; Quoniam ab ipso habemus et velle et
perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Beatus ergo
es, quoniam cum Apostolis Christi, et doctrinae et pugnae
aequalitate concordas: quia et in scriptis tuis Apostolorum bella
cognoscimus, et tua certamina in apostolicis Litteris invenimus.
|
|