|
15. Unde ista in uno eodemque homine, qui ex anima et corpore
constat, rerum voluntatumque diversitas; nisi quia justo divinitatis
judicio contemnens homo Deum , creatura Creatorem, infimus summum,
intra semetipsum inobedientiae poenas ex contumacia inferioris invenit?
Qua enim justitia, quamvis meliori deterior, creaturae tamen creatura
serviret, si ipsi qualiscumque creatura servire noluit Creatori? Sed
ne hoc quidem sufficit ad poenam, ut pars illa deterior melioribus
repugnaret cordis affectibus, nisi etiam plerumque superaret, in
captivitatem duceret, possideret, non solum natos in Adam homines lex
illa peccati ad motus sui ministerium vindicaret, nisi etiam renatos in
Christo, manente suggestione, pulsaret: quia revera per illud
regenerationis munus reatus dimissus est, non soluta conditio gratiae
est, veterum delens chirographa debitorum, non a passione carnali jam
separans adhuc hominem in carne viventem, ut omnis homo futuro tempore
divinum per singulos dies imploret auxilium. Et quoniam lex non tam
auferre potuit, quam monstrare peccatum, quod peccatum in se nascentes
passim sibi homines vindicabat, et concupiscentiae consensione
possessos in aeternum mergebat interitum; Dominus noster Jesus
Christus Filius Dei, Verbum Patris, aequale et coaeternum
Patri, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp.
II, 6): et cum peccatum ipse non esset, factus assumpta carne
peccatum, ut a peccato carnis homine sanato, peccatum damnaret in
carne (Rom. VIII, 3), venit quaerere quod perierat (Luc.
XIX, 10), sanare quae aegrotabat, erigere quae jacebat ;
potestatem habens dimittere peccata, quod non debebat donare, quod ei
debebatur dimittere, deletisque omnibus veteris culpae maculis, quam
fecerat reparare naturam. De his quibus poenam severitas justa
decreverat, secundum ineffabilem dispositionis occultae misericordiam,
elegit vasa quae faceret in honorem; et alios a ventura ira dono
gratuitae vocationis absolvit; alios derelinquens ad aequalitatis
judicium reservavit; nulli tamen agnoscendae veritatis abstulit
facultatem: et ita plenitudo divinae praescientiae in alios manante
justitia, in alios gratia profluente completa est; ut pereuntibus quos
praescierat Deus esse perituros, et salvatis quos in illa secreta
electione praescierat esse salvandos, toto orbe diffusa multiplicaretur
Ecclesia.
|
|