|
16. Gratulare igitur, o quicumque illuminatus es, et gratiam quam
non merebaris agnosce: geme, quicumque induratus es, et justitiam
confitere. Dic, quicumque ab originali contagio lavacro gratiae te
gratularis ablutum, Misericors et miserator Dominus, patiens et
multae misericordiae (Psal. CXLIV, 8). Non secundum peccata
nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
(Psal. CII, 10). Dic, quicumque damnaris: Justus es,
Domine, in omnibus quae fecisti nobis, et omnia judicia tua vera,
quia in veritate et judicio superinduxisti omnia haec, propter peccata
nostra (Dan. III, 27, 28): et noli injustitiae Dei culpam
tuae indurationis adscribere. Quia omnes viae Domini misericordia et
veritas (Psal. XXIV, 10): ut nec hi qui misericordiam
fuerint consecuti a Deo, judicio veritatis de meritis suis aliquid
glorientur; nec hi qui indurati atque damnati sunt, excusationem
culpae ex hoc habere posse se credant, quod nullam qua converterentur,
sint misericordiam consecuti. Hanc ergo Pharao misericordiam non
accepit, et ideo ei ad pereundum liberum suffecit arbitrium: quem
quidem nullus ita ignarus divinarum Scripturarum erit, qui audeat
dicere illa omnia injuste esse perpessum. An forte si pie de Deo
sicut expedit sentiamus, etiam Pharaoni datam misericordiam
reperiemus? Patientia enim Dei valere ei debuit ad salutem, qua
differens justum meritumque supplicium, miraculorum verbera crebra
densabat. Numquid non potuit, sicut flagellis cedens expulit
populum, ita miraculis credens Deum tantae virtutis agnoscere? Si
dicitur jam Pharaonem non potuisse mutari, quia eum praesciverat Deus
non esse mutandum: respondetur, Dei praescientiam non cogere hominem
ut talis sit, qualem praescivit Deus; sed praescire talem futurum,
qualis futurus est, quamvis cum non sic fecerit Deus. Quem si
cogeret esse, hoc utique cogeret quod non est. Porro si hoc
praescierat futurum esse quod non est, praescientia non est. Quod de
Deo quam impie dicatur, advertit quisque qui peccatis suis inde
blanditur, quod Deus eum peccatorem futurum esse praescierit.
|
|