|
17. Existere nihilominus fortasse aliquem reor, qui dicat, minus
idoneam ad salutem viam, si nulla intrinsecus vocatione pulsatus,
tantum quispiam flagelletur. Unde Nabuchodonosor poenitentiam meruit
fructuosam (Dan. IV, 33, 34)? Nonne post innumeras
impietates flagellatus poenituit, et regnum quod perdiderat, rursus
accepit? Pharao autem ipsis flagellis est durior effectus, et periit
(Exod. XIV, 27). Hic mihi rationem reddat, qui divinum
consilium nimium altum sapienti corde dijudicat, cur medicamentum unius
medici confectum, alii ad interitum, alii valuerit ad salutem: nisi
quia Christi bonus odor, aliis est odor vitae in vitam, aliis odor
mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16)? Quantum ad
naturam, ambo homines erant: quantum ad dignitatem, ambo reges:
quantum ad causam, ambo captivum populum Dei possidentes: quantum ad
poenam, ambo flagellis clementer admoniti. Quid ergo fines eorum
fecit esse diversos, nisi quod unus manum Dei sentiens, in
recordatione propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei
misericordissimam veritatem pugnavit arbitrio? Hic quicumque
respondet, illi ut mutaretur adfuisse divinum, huic ut induraretur
defuisse praesidium, et hoc contendit injustum; propter quod rerum
ipsarum fines in Dei voluntate constituens, dixit Apostolus, Cujus
vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18): dicente
Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5):
intelligat illa omnia, vel adjuvante Domino perfici, vel deserente
permitti; ut noverit tamen nolente Domino nihil prorsus admitti.
|
|