|
18. Sed reditur ad parvulos, reditur ad geminos: parum est quod
dixi, reditur ad necdum natos, qui et eodem concubitu seminati, et
eodem momento in lucem fuerant proferendi. Eis discrepans diversumque
judicium divinae voluntatis apparens, sensus hominum de voluntate Dei
superbe nimium disputantes, magnitudo quaestionis obturbat. Exalta
jam viribus vocem tuam, o injuste accusator justi; et dic mihi, quid
ille mali commisit, quid boni ille meruit? Et respondet tibi, non
ego, sed Paulus apostolus, Nihil quidem ambo meruerunt, sed habet
potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in
honorem, aliud vero in contumeliam. Dicturus es, Quare? quae est
judicii hujus tam confusa diversitas? Rursus hanc praesumptionem ille
confutet, et dicat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom.
IX, 21, 20)? Maxime quia ad illam humanorum actuum
comparationem rursus intentio conversa respondet, injustitiae non posse
argui creditorem, qui de duobus debitoribus tale voluerit habere
judicium, ut uni donet, ab alio exigat, quod ab utrisque debetur.
Et certe in omnibus humanae conversationis actibus atque contractibus
ad discernendum aliquid, ac dijudicandum, hanc qua videmur aliquid
probare justitiam ex ineffabili divinae justitiae plenitudine in
humilitatis nostrae corda manare manifestum est, beato Joanne hoc in
Evangelio suo confirmante: Quoniam omnes de plenitudine ejus
accepimus (Joan. I, 16). Quod si ita est, qua tandem
impudentia homo de Deo, lutum de figulo judicabit, non solum dicens,
Quid me fecisti sic? sed etiam de aliis damnabili curiositate
perscrutans et dicens, Quare de eadem massa fecisti alium quidem sic,
alium vero sic? Si humanum genus, quod creatum primitus constat ex
nihilo, non cum debito mortis et peccati origine nasceretur, et tamen
ex eis Creator omnipotens in aeternum nonnullos damnare vellet
interitum; quis omnipotenti Creatori diceret, Quare fecisti sic?
Qui enim, cum non essent, esse donaverat, quo fine essent, habuit
potestatem; nec dicerent caeteri, cur paribus omnium meritis divinum
discreparet arbitrium: quia potestatem habet figulus luti ex eadem
massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam.
Nunc autem cum damnatis poena justa reddatur, salvatis autem gratia
donetur indebita; quis usque adeo humanae conditionis oblitus, divini
sensus arcana discutiat, ut cum ipse poenam merito fuerit consecutus,
queratur cur alius gratiam quae non debebatur ei, acceperit?
19. Hanc itaque divinam electionem non meritis reddi, sed sola
volentis munificentia donari hominibus, Moyses cum jam tunc quamvis
carnalem populum doceret, ostendit. Sic enim evidenter in
Deuteronomio dicit ad populum: Ecce Domini Dei tui coelum est, et
coelum coeli, terra et omnia quae sunt in ea: verumtamen patres
vestros elegit Dominus diligere eos, et elegit semen eorum post
ipsos, vos prae omnibus gentibus. Et adjecit: Circumcidimini ergo a
duritia cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius.
(Deut. X, 14-16). Sed hanc in eis mansisse duritiam
cordis, sicut supra jam diximus, beatus Stephanus cum Judaeos
increparet, ostendit. In Actibus enim Apostolorum ipse sic dicit:
Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui
sancto restitistis (Act. VII, 51). Unde dura cervix in illo
populo, qui ex omni mundo electus est, qui de servitute decem
miraculis meruit liberari, cui lex data est, cujus saluti ora
Prophetarum omnium militarunt, ex quo factus secundum carnem et ad
quos missus est Christus; nisi quia caecitas ex parte in Israel facta
est, donec Israel adoptatus ex plenitudine gentium, intraret in
regnum; et conclusit in incredulitate omnes Dominus, ut omnes
indigerent misericordia Salvatoris? Cujus divini consilii sacramenta
perstringens, et majestatis mysterium, quae quamvis magnitudine
revelationum noverat, tamen pro humana infirmitate succumbens etiam
ille qui prius persecutor et blasphemus vas electionis meruit nominari,
miratus exclamat, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!
et inscrutabiles vias ejus, et inscrutabilia confitens Dei esse
judicia (Rom. XI, 25, 35). Cum illo ergo, quando de
talibus quaeritur, admiremur; et manente sententia, quod non sit
iniquitas apud Deum, siquidem illud quod quaeritur, modum nostri
sensus excesserit, et intellectus nostri non dignatur angustias, in
illa justitiae, misericordiae, praescientiaeque divinae plenitudine
permanere inconcussa aequitate fateamur: ne de superioribus divinae
voluntatis arcanis aliter quam modus conditionis nostrae patitur
disputantes, Dei justitiam relinquamus, et nostram statuere cupientes
(Id. X, 3), in imam contumaciae voraginem decidamus.
|
|