CAPUT II.

2. Sub hujus igitur definitionis jugo, ne in sacrilega m temeritatem male libera colla luxurient, quaestionis hujus, quantum Deo donante possumus, occulta memoremus, quam beatus apostolus Paulus diversis in locis, non parum etiam discrepantibus verbis studiosis proponit scrutatoribus, eisque per ipsam loquitur veritatem. Sententiam siquidem in Dei gratia, praecedente latissima et robustissima disputatione confectam, ita concludens, ait, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18): cum in alia Epistola de divina benevolentia ipse sic dicat, Qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Occurrit enim, cur pereant ex his aliqui, cum omnipotens Deus omnes homines salvos fieri velit, et in agnitionem veritatis venire: deinde cur rursus induret alios, misertus aliorum; aut quomodo omnes salvos fieri velit homines, cum ipse nonnullos ne salventur induret. Hoc quantum ad humanam justitiam videtur injustum. Sed quis ita desipiat, vel potius quis ita blasphemet, ut dicat de justitia Dei, lege humanae justitiae disputandum? quae profecto si justitiae Dei adversatur, injusta est. Ab illo enim qui summe justus est, omne quod qualitercumque justum est, manare manifestum est. Quis ergo erit qui incommutabiliter manentem, et omnia quae sunt condentem, regentem atque servantem Dei sapientiam, humanae sapientiae pendat arbitrio? De qua idem apostolus dicit, Quia sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 7): et alibi, Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Non est ergo de illa majestate divinae sapientiae humanae vanitatis arbitrio disputandum.