CAPUT III.

3. Si quis autem peccata sua ita nutriendo, figura, vel umbra, vel typho superbiae blandiente decipitur, ut dicat, quod nonnullos esse dicturos statim vidit beatus Apostolus: subjunxit enim, Dicet aliquis: Si cujus vult miseretur, et quem vult indurat, quid adhuc quaeritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 18, 19)? Noverit hac plus nos ad humilitatem ac pietatem cogi arctarique sententia. Cum enim totum ad Deum referens, humanis viribus neget doctor amplissimus, quid aliud quam ut in Deum toto corde suspensi, ab eo salutis auxilium postulemus, hortatur? Quem ergo movet haec in divinae gratiae dispensatione diversitas, et injustum putat negari alteri quod alter acceperit; intelligat quemadmodum divinitus dixerit Psalmista, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): atque agnoscat tali Deum agitare res humanas judicio, ut debitas poenas aut juste reddat aut misericorditer donet. Vitiatae enim radicis macula ita propaginis traduce per generationum sarmenta diffusa est, ut nec infans quidem unius diei a culpa sit primae praevaricationis alienus (Job XIV, 4, sec. LXX), nisi per indebitam Salvatoris gratiam fuerit liberatus. Quod si nec hic quidem sine peccato est, qui proprium adhuc habere non potuit; conficitur ut illud traxerit alienum, de quo Apostolus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quod qui negat, negat profecto primum nos esse mortales. Si enim, ut dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: mors intrare non potuit, nisi intrante peccato. Et quoniam mors non naturae conditio, sed poena peccati est, sequatur necesse est poena peccatum. Quia vero in omnes homines mors pertransiit, in omnes necesse est pertransisse peccatum. Peccatum quomodo cum parvulis originale nascatur, carnis oculis videre non possumus. Quia vero omnes ex Adam carnaliter natos, etsi illi jam etiam in Christo renati sunt, videmus mortis lege constringi; per hoc quod videmus, illud quod non videmus cogimur confiteri. Facilius enim fieri posset, ut quamvis transeunte peccato, poena minime sequeretur, quam ut nulla communicatione peccati partem sumat poenae, qui non habet culpae. Si ergo, ut apparuit, de praevaricatoris semine omnes nascimur debitores (quoniam in ipso omnes, ut ait Apostolus, peccaverunt), et ipsa jam a principio unde descendimus, massa damnata est; nullus de duritia sua, nullus de poena conqueri audeat, quae etiam non existentibus peccatis propriis, sola nascendi conditione debetur. Quod vero Deus aliis gratuita vocatione conversis, misericordiam largitur indebitam, non ad dispensatoris injustitiam, sed ad donantis misericordissimam largitatem , veritatis ratione referendum est. An audebit debitor creditorem iniquitatis arguere, si alteri donans, ab eo quod debebat exegerit? Si ergo inter contractus hominum, nullus ex hoc praescriptionis locus est, ut a se dicat debitor injuste exigi, quia scit alii debitori ab eodem quod debeat creditore donatum: quis in tantam insaniam profanae vocis erumpat, ut injustitiae Deum arguat, si uni indebitam donaverit gratiam, alteri reddiderit debitam poenam?