|
4. Itaque ex superiore hujus parte sententiae, quae dicit, Cujus
vult miseretur; puto quod nullus nisi indignus misericordia audeat
disputare. Quod vero sequitur, Quem vult indurat; ibi paululum
humanae mentis intentio verbi novitate confunditur. Sed non ita
intelligendum est, quasi Deus in homine ipsam, quae non esset,
duritiam cordis operetur. Quid enim aliud est duritia, quam Dei
obviare mandatis? Unde illud beatus Stephanus dicebat ad populum:
Dura cervice, et non circumciso corde et auribus, vos semper
Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51). Quam qui a Deo
fieri putat, propterea quod dictum est, Quem vult indurat; ipsum
praevaricationis intueatur exordium, et Deo dante mandatum, qui
transgressionis culpam in corde fuerit operatus attendat: quamvis ne ab
ipso quidem, si negaret assensum, potuit tentatore compelli. Ergo
quidquid post illam praevaricationem natus supplicii homo patitur,
juste reddi meritoque fateatur. Indurare enim Deus dicitur eum quem
mollire noluerit: sic etiam excaecare dicendus est eum quem illuminare
noluerit: sic etiam repellere eum quem vocare noluerit. Quos enim
praedestinavit, illos et vocavit: et quos vocavit, illos et
justificavit (Rom. VIII, 30). Ipse dedit ut simus, ipse ut
boni esse possimus.
|
|