|
5. Praescivit nos ejus divinitas, sapientia condidit, justitia
damnavit, gratia liberavit. Mundus enim quamvis pro tempore ex quo
factus est coeperit, in illa divinae praescientiae luce faciendus
nullum potuit habere principium: et quanticumque vel ex Adam usque in
hodiernum diem homines nati sunt, vel post nostram aetatem generationis
sunt propagine nascituri, apud Deum et jam nati sunt, et decurso
totius vitae tempore transierunt, in illo nihilominus divini obtutus
lumine permanentes. Deus enim qui nec loco clauditur, nec tempore
praevenitur, omnium rerum tam praeteritarum memoria, quam imminentium
scientia plenus est, nec reminiscens volvitur in praeteritum, nec
sperans tenditur in futurum. Et quaecumque omnino sunt, quae temporum
motibus agitantur, ab eo principio in quo erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), usque in
finem omnium saeculorum (de quo fine cum diceret beatus Moyses,
Domine, inquit, qui regnas in saeculum et saeculum, et adhuc
[Exod. XV, 18]); nec sperantur futura, nec praeterita
transierunt, sed in praesentia divinitatis praesente semper luce
cernuntur. Ab illo ergo quia aeternus et praescius, quia et justus et
pius est, qui exercet debitam severitatem, et exhibet indebitam
pietatem, et habet in creandis atque eligendis hominibus, sicut in
luto figulus, potestatem, facta sunt alia quidem vasa in honorem,
alia vero in contumeliam. Antequam faceret nos, praescivit nos, et
in ipsa nos praescientia, cum nondum fecisset, elegit. Sed a quo hoc
fieri potuit, nisi ab eo qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae
sunt (Rom. IV, 17)? Apostolus enim dicit, Qui elegit nos
ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Intra mundum facti
sumus, et ante mundum electi sumus: atque ita uno eodemque, nec
transeunte, nec futuro, sed continuo tempore, vel si quo alio modo
dici potest, si tamen potest, apud Deum est et praescire, et
facere, et eligere, et praescientia sua incommutabiliter permanente
eligere faciendos, quos facturus fuerat eligendos. Haec quidem
quantum ad fidei regulam, Deo illuminante praedicta sint .
|
|