CAPUT VI.

6. Sed jam video quid etiam hinc calumniosa pravitas possit opponere. Sequitur enim, ut si eos quos praedestinavit, illos et vocavit; et si eos quos vocavit, illos et justificavit; qui nec praedestinati, nec vocati, ac per hoc nec justificati sunt, ab omni culpa debeant esse innocentes, injusteque ab eis pro vitae pravitate transactae, in illo agnitionis die sint poscenda supplicia. Dicat istis Paulus apostolus: Numquid iniquitas apud Deum? Statim ipse respondeat: Absit. Cumque hoc fuerit in hominis mente sana pietate fundatum, quod nulla sit iniquitas apud Deum: ita intelligat, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat; quasi diceretur, Cujus vult miseretur, et cujus non vult, non miseretur. Itemque hoc ipsum rursus intelligat, quasi diceretur, Cui vult donat, et a quo vult debitum poscit. Quod qui dicere perseverat injustum, ab Apostolo audiat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Congrue siquidem hujusmodi impietatem apostolica reprehendit auctoritas, tantum de exaggeratione nominum pondus incutiens, cum dicit, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? homo Deo, lutum figulo. Subjunxit enim idem apostolus: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Si ergo habet, imo quia habet potestatem figulus luti facere ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam: O homo, tu quis es qui respondeas Deo, quia cujus vult miseretur, et quem vult indurat?

7. Sed priusquam ad hujusmodi conclusionem beatus Apostolus disputationis ordine perveniret, hoc potissimum de veteribus Litteris sumpsit exemplum, in quo indurationem quae a Deo fieri dicitur, edoceret. Dicit, inquit, Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra (Rom. IX, 14-21). Indurasse autem cor ejus Deus in eadem Scriptura apertissime dicitur, cum Moysi de signis quae in Aegyptios per eum facienda fuerant loqueretur. Sic enim dicit: Ego autem indurabo cor Pharaonis ne dimittat populum (Exod. IV, 21). Hinc jam per aperta se jactans calumniator astutus, justitiam Dei ad suum libret arbitrium, et quanta potest vociferatione respondeat, Si cujus vult miseretur, et quem vult indurat, Quid adhuc quaeritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 19)? Hujus elationi Apostolus dicat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Qui autem pie quaerens aliquid desiderat invenire, illum locum ejusdem Scripturae relegat, ubi primo Moysi in rubo ignis apparuit, atque ita cor ejus ardore divinae charitatis ignivit, ut in conspectu regum, sicut David dicit, testimonia ejus sine confusione loqueretur (Psal. CXVIII, 46); et ibi inveniet totum hoc, quod indurasse Deus cor Pharaonis praemittit, non ad operationem Dei, sed ad praescientiam pertinere. Loquens enim Dominus de rubo, sic dicit: Ego autem scio quod non dimittet vos Pharao rex Aegypti, nisi per manum magnam. Sed extendens manum meam, percutiam Aegyptios in omnibus mirabilibus quae faciam, et postea dimittet vos (Exod. III, 19, 20). Haec prima vox Dei est, qua futuram voluntatem Pharaonis, sicut praeviderat, indicabat. Postea jam inter ipsos miraculorum imbres dixisse legitur, Ego autem indurabo cor Pharaonis, ne dimittat populum. Ubi jam aperte intelligitur primam iterasse sententiam. Quid est enim, indurabo, nisi, Non molliam? Apparet enim in alios manante justitia, in alios gratia profluente, Scripturae illius sententiam fuisse completam, qua dicit Deus Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Utente enim Deo bene etiam malis, induratione Pharaonis, flagellis Aegypti, et tot ac tantis in illa gente miraculis pariter acervatimque peractis, quid aliud gestum est, quam ut Dei virtus apud se magna, in se plena ad humani generis notitiam perveniret, non Deo, sed ipsis relegentibus et credentibus profutura? Pharaonem non esse mutandum, et illam omnem gentem, quae post tot verbera vix sibi erutum populum Dei armis etiam insectari conabatur et bello, alta illa Deus providentiae suae luce praescivit. Sed periturorum interitum praedestinatis a se vasis misericordiae salutis esse voluit argumentum, et aliorum perditione ad salutem usus est aliorum: quia potestatem habet figulus luti ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam facere.