CAPUT VII.

8. Hoc etiam divinae potestatis in hominum electione judicium paulo ante commemorans beatus Apostolus, robustissimis monstravit exemplis, cum de Rebeccae partu adhuc intra uterum constituto, totum ad Dei gratiam referens, loqueretur. Sic enim ait: Sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, cum nondum nati fuissent, nec aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori: sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Statimque subjecit, Quid dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Negansque respondit, Absit (Rom. IX, 10-14). Ut jam caetera quae sequuntur, ad hanc sententiam suspensa referantur, et relata solvantur, qua negavit apud Deum esse iniquitatem. Sed hic quid egerit apostolicae disputationis intentio, satis admodum claret. Non solum enim fratres, sed et geminos; nec solum geminos, sed uno etiam concubitu fusos in utero comparavit: ut quoniam in nondum natis nondumque aliquid operatis nulla esse poterant momenta meritorum, ne ex parentum quidem meritis, quae diverso tempore varia esse potuerunt, aliquid contra gratiam relinqueretur obstaculi. Quae utique parentum merita, etiamsi permittamus divinum parvulis vel avertisse vel conciliasse praesidium, seu bona, seu mala, circa geminam prolem, quae eodem concepta concubitu, eodemque in lucem projecta momento est, paria esse debuerunt. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, profecto illud evacuabitur quod praemisit Apostolus dicens, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori. Non enim ait, Ex praeteritis operibus: sed cum generaliter dixerit, Non ex operibus; ibi et praeterita intelligi voluit, et futura; praeterita scilicet quae nulla erant, futura quae nondum erant. Praedestinatus est ergo Jacob vas in honorem, sed non ex operibus: quia non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Major serviet minori.