|
9. Et ne forte vasa in honorem praedestinata, suis aliquid viribus
tribuendo, negarent gloriam Creatori ; alio ea loco Apostolus vasa
misericordiae nominavit, ut totum quidquid essent, secundum
misericordiam se esse cognoscerent. Sic enim et alibi dicit idem
apostolus: Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II,
8). Beatus etiam Moyses in Deuteronomio dicit ad populum: Et ne
dicas in corde tuo, Fortitudo mea et potentia manus meae fecit mihi
virtutem magnam hanc: sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi
dat fortitudinem, facere virtutem, ut statuat testamentum suum quod
juravit patribus vestris (Deuter. VIII, 17, 18). Item
paulo post ibidem ad eos: Ne dicas, inquit, in corde tuo, cum
consumpserit Dominus Deus tuus gentes istas ante faciem tuam dicens:
Propter justitias meas induxit me Dominus haereditare terram bonam
istam. Non propter justitiam tuam, neque propter sanctitatem cordis
tui intras haereditare terram eorum, sed propter iniquitatem gentium
istarum Dominus disperdet eas a facie tua. Ecce quam antiquum
Spiritus sancti dogma, non solum in apostolicis Litteris
praedicatum, sed etiam in propheticis atque in ipsis Israelitici
populi exordiis sancti Spiritus voce firmatum, novellae praesumptionis
impietas conatur evertere. Clare siquidem in uno atque eodem
Scripturae loco, bonitatem et severitatem Dei Propheta beatus
ostendit, dicens, non propter justitias suas populo haereditatem
terrae illius reddi, sed tantum gratia miserante donari, illos autem
propter injustitias suas pelli. Ecce in illis juste punitur
iniquitas; in istis gratis nulla justitia muneratur. Nec suffecit
beato Moysi quod dixerat, non propter merita ipsorum haereditatem
terrae illius Israelitico populo fuisse concessam, nisi etiam adderet
quod adjunxit, unde eos omni bono monstraret indignos. Sequitur enim
post illud quod supra memoravimus: Et scies hodie quia non propter
justitias tuas Dominus Deus tuus dat tibi terram istam bonam
haereditare, quoniam populus durae cervicis es tu (Deut. IX,
4-6). Quis hic secundum debitum praecedentium meritorum mercedem
redditam dicat? quis non gratiam fateatur indebitam? Quoties ait
Propheta, Tentaverunt eum in deserto (Psal. XCIV, 9)?
quoties iracundiam Dei cordis aversione meruerunt, et salvavit eos
propter misericordiam suam, ut notam faceret potentiam suam (Psal.
CV, 8)? Hoc iterum Apostolus dicit: Sustinuit in multa
patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias suas in
vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 22,
23).
|
|