|
10. Ne vero rursus homo in ultimam faecem desidiae resolutus,
arduum virtutis iter, et quamvis adjuvante gratia Dei, nonnisi labore
gradiendum, inerti sibi crederet posse deferri, et nullius laboris
industriam studio sui profectus adhiberet, ita inter se atque homines
Deus tempora officiaque distribuens ordinavit, ut vocatione ipsius
bonorum principia sumeremus; vocati autem atque illuminati, vias
mandatorum ejus rationis ingenitae intelligentia nosceremus , et eas
libero vel eligeremus vel relinqueremus arbitrio. Quas tamen si ipsius
fulti adjutorio continua devotione sequeremur, in fine rursus non
repugnantem mandatis suis, subjectam in nobis obedientiam coronaret.
Liberum vero quod ab eo habemus arbitrium, prono ad nequitiam lapsu
fluit; et cum ad virtutis indolem Dei auxilio deserente nihil possit,
ad genus omne peccati idonea fultum virtute subsistit. Trahit enim lex
in membris nata peccati, et Deus a leni jugo mandatorum suorum levique
sarcina recedentes, atque in peccati durissimam servitutem libero a
justitia voluntatis arbitrio defluentes, secundum suam justitiam
derelinquit. Eos vero qui vocationis munus congrua pietate
susceperint, qui carnalibus non subjugantur illecebris, qui jactantiae
vitio, avaritiae facibus, vento superbiae caruerunt, et quantum in
homine est, Dei in se dona servantes ad spiritualia exercitia omne
studium contulerunt, et in agone hujus vitae certantes adjuvat, et
coronas vincentibus largitur aeternas: ipse rursus delinquentes
deserit, resistentes indurat, contemnentes condemnat.
|
|