S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE PRAEDESTINATIONE SANCTORUM LIBER AD PROSPERUM ET HILARIUM PRIMUS


AD SUBSEQUENTES DUOS LIBROS, UNUM DE PRAEDESTINATIONE SANCTORUM, ALTERUM DE DONO PERSEVERANTIAE, ADMONITIO PETITA EX LOVANIENSIUM EDITIONE.

Postquam in Gallias allati fuere libri quidam Augustini contra Pelagianos scripti, non paucorum illic animos, offenderunt; non modo de communi doctorum vulgo, sed quorumdam etiam presbyterorum ac episcoporum qui et pietate et eruditione celebros et commendati habebantur: adeo ut multi quoque Augustini doctrinae faventes, eorum auctoritatem reveriti, a meliore sententia revocarentur, aut eam certe profiteri publice non auderent. Verum alii quidam cordatiores firmioresque, inter quos praecipui Prosper et Hilarius, sentientes eos Pelagiani erroris vel incautos negotium agere, quosdam vero rem non intellectam imperite calumniari; fortiter se iis opposuere. Quibus cum per omnia satisfacere non possent, re ad Augustinum relata rogant ut quae in ejus libris, praesertim de Correptione et Gratia, quosdam suorum offendebant, clarius disertiusque explicare dignaretur. Ea vero quae sint, ex subjectis utriusque epistolis cognoscere licebit. Hac occasione scripsit Augustinus sequentes libros duos, alterum de Praedestinatione Sanctorum, alterum de Dono Perseverantiae. Sed adeo nec his quidem satisfactum hominibus illis fuit, ut Augustini doctrinam ac libros magis etiam magisque aversarentur, multa in eis imperite malitioseque calumniantes. Unde factum ut adversus eorum reprehensiones Prosper defuncto jam Augustino varios ediderit apologiarum libellos: cujus generis sunt praeter alios, ad capitula Gallorum, ad objectiones Vincentianas, ad excerpta Genuensium, et adversus Collatorem responsiones. Quibus cum eorum inscitiam et calumnias clarissime coarguisset, ut erubescere jam merito etiam deberent, majores tamen postea motus concitarunt, nec Prospero jam et Hilario parcentes: ut coacti fuerint ad Apostolicam Sedem confugere, quam eo tempore Coelestinus pontifex gubernabat. Is rem totam ab eis edoctus ad Galliae episcopos quosdam litteras mittit, quibus Augustinum et doctrinam ejus tuetur ac praedicat, obtrectatores ejus graviter coarguit, episcopis mandat ut eis silentium imponant. Sed ne sic quidem prorsus quievere. Quia enim pontifex libros eos quos illi tam odiose traducebant, videlicet de Correptione et Gratia, de Praedestinatione Sanctorum, de Perseverantiae Dono, nominatim non expresserat, titulis eos suis designans; post Coelestini mortem aeibant non eos fuisse approbatos, nec propter illos commendatum auctorem, sed pro anteriorum scriptorum meritis laudationem istam in eum fuisse collatam; ut testis est propter illos Prosper sub finem libri contra Collatorem. Quocirca, tempore Felicis Papae IV, celebratum fuit in Arausicana civitate concilium, quod est ejus loci secundum, in quo renovata et iterato confirmata est catholica et apostolica, eademque Augustini de gratia et libero arbitrio doctrina, canonibus ipsis ex Augustini libris passim decerptis. Quae omnia in Appendice, parte secunda, reperire licebit. Caeterum quod horum duorum librorum in Retractationibus suis non meminerit Augustinus, inde factum, quod cum haec scriberet, jam duos Retractationum libros ediderat, quemadmodum ipsemet infra testatur, libro primo et libro secundo.

His praesertim ex libris Augustini agnosci voluit Hormisdas Papa, quid Romana et Catholica Ecclesia de libero arbitrio et gratia Dei profiteatur. Cujus Pontificis auctoritate libros eosdem episcopi Africani pro fide in Sardinia exsules maxime commendant in Epistola synodica. Prae omnibus, inquiunt, studium gerite, quos ad Prosperum et Hilarium scripsit, memoratis fratribus legendos ingerere. Quorum mentionem beatae memoria Hormisdas Sedis Apostolicae gloriosus antistes in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique nostro Possessori rescripsit, cum magno praeconio catholicae laudis inseruit; cujus haec verba sunt: De arbitrio tamen libero et gratia Dei, quid Romana, hoc est catholica, sequatur et servet Ecclesia, licet in variis libri beati Augustini, et maxime ad Prosperum et Hilarium abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur.