|
11.
|
“Multi audiunt verbum veritatis: sed alii credunt, alii
contradicunt. Volunt ergo isti credere, nolunt autem illi.”
|
|
Quis
hoc ignoret? quis hoc neget? Sed cum aliis praeparetur, aliis non
praeparetur voluntas a Domino; discernendum est utique quid veniat de
misericordia ejus, quid de judicio. Quod quaerebat Israel, ait
Apostolus, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est:
caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus
spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non
audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit, Fiat mensa eorum
in laqueum et in retributionem et in scandalum illis: obscurentur oculi
eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Ecce misericordia
et judicium: misericordia in electionem quae consecuta est justitiam
Dei; judicium vero in caeteros qui excaecati sunt: et tamen illi quia
voluerunt, crediderunt; illi quia noluerunt, non crediderunt.
Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt.
Electio quippe ista gratiae est, non utique meritorum. Superius enim
dixerat, Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae
salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin
gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5-10). Gratis ergo
consecuta est, quod consecuta est electio: non praecessit eorum
aliquid, quod priores darent, et retribueretur illis: pro nihilo
salvos fecit eos. Caeteris autem qui excaecati sunt, sicut ibi non
tacitum est, in retributione factum est. Universae viae Domini
misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Investigabiles
sunt autem viae ejus (Rom. XI, 33). Investigabiles igitur
sunt, et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste
judicat.
|
|