|
12. Sed forsitan dicant,
|
“Ab operibus fidem distinguit
Apostolus: gratiam vero non ex operibus esse dicit; non autem dicit
quod non sit ex fide.”
|
|
Ita vero est: sed ipsam quoque fidem opus
Dei dicit esse Jesus, et hanc ut operemur jubet. Dixerunt enim ad
cum Judaei: Quid faciemus, ut operemur opus Dei ? Respondit
Jesus et dixit illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem
misit ille (Joan. VI, 28, 29). Sic ergo distinguit
Apostolus ab operibus fidem, quemadmodum in duobus regnis Hebraeorum
distinguitur Judas ab Israel, cum et ipse Judas sit Israel. Ex
fide autem ideo dicit justificari hominem, non ex operibus (Galat.
II, 16), quia ipsa prima datur, ex qua impetrentur caetera,
quae proprie opera nuncupantur, in quibus juste vivitur. Nam dicit
etiam ipse, Gratia salvi estis facti per fidem, et hoc non ex vobis,
sed Dei donum est: id est, et quod dixi per fidem, non ex vobis,
sed Dei donum est etiam fides. Non ex operibus, inquit, ne forte
quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Solet enim dici, Ideo
credere meruit, quia vir bonus erat et antequam crederet. Quod de
Cornelio dici potest, cujus acceptae sunt eleemosynae et exauditae
orationes antequam credidisset in Christum (Act. X, 4): nec
tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam quomodo invocabat, in
quem non crediderat (Rom. X, 14)? Sed si posset sine fide
Christi esse salvus, non ad eum aedificandum mitteretur architectus
apostolus Petrus: quamvis nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum
laboraverunt aedificantes eam (Psal. CXXVI, 1). Et dicitur
nobis,
|
“Fides est a nobis, caetera a Domino ad opera justitiae
pertinentia:”
|
|
quasi ad aedificium non pertineat fides; quasi ad
aedificium, inquam, non pertineat fundamentum. Quod si in primis et
maxime pertinet, in vanum laborat praedicando aedificans fidem, nisi
eam Dominus miserando intus aedificet. Quidquid igitur et antequam in
Christum crederet, et cum crederet, et cum credidisset, bene
operatus est Cornelius, totum Deo dandum est, ne forte quis
extollatur.
|
|