|
13. Proinde ipse unus Magister et Dominus, cum dixisset quae
supra memoravi, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit
ille: in eodem ipso sermone suo paulo post ait, Dixi vobis, quia et
vidistis me, et non credidistis. Omne quod dat mihi Pater, ad me
veniet. Quid est, ad me veniet, nisi, Credet in me? Sed ut
fiat, Pater dat. Item paulo post: Nolite, inquit, murmurare
invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit
eum: et ego eum resuscitabo in novissimo die. Est scriptum in
Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a
Patre et didicit, venit ad me (Joan. VI, 29, 36, 37,
43-45). Quid est, Omnis qui audivit a Patre et didicit,
venit ad me; nisi, Nullus est qui audiat a Patre et discat, et non
veniat ad me? Si enim omnis qui audivit a Patre et didicit, venit;
profecto omnis qui non venit, non audivit a Patre, nec didicit: nam
si audisset et didicisset, veniret. Neque enim ullus audivit et
didicit, et non venit: sed omnis, ut ait Veritas, qui audivit a
Patre et didicit, venit. Valde remota est a sensibus carnis haec
schola, in qua Pater auditur et docet, ut veniatur ad Filium. Ibi
est et ipse Filius, quia ipse est Verbum ejus, per quod sic docet;
nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis. Simul ibi est et Spiritus
Patris et Filii; neque enim ipse non docet, aut separatim docet:
inseparabilia quippe didicimus esse opera Trinitatis. Et ipse est
utique Spiritus sanctus, de quo Apostolus dicit, Habentes autem
eumdem Spiritum fidei (II Cor. IV, 13). Sed ideo Patri
hoc potissimum est attributum, quia de ipso est genitus Unigenitus,
et de ipso procedit Spiritus sanctus: unde longum est enucleatius
disputare; et de Trinitate, quae Deus est, laborem nostrum in
quindecim libris ad vos jam existimo pervenisse. Valde, inquam,
remota est a sensibus carnis haec schola, in qua Deus auditur et
docet. Multos venire videmus ad Filium, quia multos credere videmus
in Christum: sed ubi et quomodo a Patre audierint hoc et didicerint,
non videmus. Nimium gratia ista secreta est: gratiam vero esse quis
ambigat? Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina
largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe
tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Quando ergo Pater
intus auditur et docet, ut veniatur ad Filium, aufert cor lapideum,
et dat cor carneum, sicut propheta praedicante promisit (Ezech.
XI, 19). Sic quippe facit filios promissionis, et vasa
misericordiae quae praeparavit in gloriam.
14. Cur ergo non omnes docet, ut veniant ad Christum; nisi quia
omnes quos docet, misericordia docet; quos autem non docet, judicio
non docet? Quoniam cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: sed
miseretur, bona tribuens; obdurat, digna retribuens. Aut si et
ista, ut quidam distinguere maluerunt, verba sunt ejus cui Apostolus
ait, Dicis itaque mihi: ut ipse dixisse accipiatur, Ergo cujus vult
miseretur, et quem vult obdurat; et quae sequuntur, id est, Quid
adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? numquid responsum
est ab Apostolo, O homo, falsum est quod dixisti? Non : sed
responsum est, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid
dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet
potestatem figulus luti ex eadem massa, et sequentia, quae optime
nostis. Et tamen secundum quemdam modum, omnes Pater docet venire ad
suum Filium. Non enim frustra scriptum est in Prophetis, Et erunt
omnes docibiles Dei. Quod testimonium cum praemisisset, tunc
subdidit, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Sicut
ergo integre loquimur, cum de aliquo litterarum magistro, qui in
civitate solus est, dicimus, Omnes iste hic litteras docet; non quia
omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit, quicumque ibi
litteras discit: ita recte dicimus, Omnes Deus docet venire ad
Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit. Cur
autem non omnes doceat, aperuit Apostolus, quantum aperiendum
judicavit: quia volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam,
attulit in multa patientia vasa irae quae perfecta sunt in perditionem,
et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae
praeparavit in gloriam (Rom. IX, 18-23). Hinc est quod
verbum crucis pereuntibus stultitia est; his autem qui salvi fiunt,
virtus Dei est (I Cor. I, 18). Hos omnes docet venire au
Christum Deus; hos enim omnes vult salvos fieri, et in agnitionem
veritatis venire (I Tim. II, 4). Nam si et illos quibus
stultitia est verbum crucis, ut ad Christum venirent, docere
voluisset, procul dubio venirent et ipsi. Non enim fallit aut
fallitur qui ait, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad
me. Absit ergo ut quisquam non veniat, qui a Patre audivit et
didicit.
15.
inquiunt,
Si dixerimus quia
nolunt discere quos non docet; respondebitur nobis, Et ubi est quod
ei dicitur, Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal.
LXXXIV, 7)? Aut si non facit volentes ex nolentibus Deus,
utquid orat Ecclesia secundum praeceptum Domini pro persecutoribus
suis (Matth. V, 44)? Nam sic etiam voluit intelligi sanctus
Cyprianus (De Oratione Dominica) quod dicimus, Fiat voluntas tua
sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10): hoc est, sicut in
eis qui jam crediderunt, et tanquam coelum sunt; ita et in eis qui non
credunt, et ob hoc adhuc terra sunt. Quid ergo oramus pro nolentibus
credere, nisi ut Deus in illis operetur et velle (Philipp. II,
13)? De Judaeis certe Apostolus ait: Fratres, bona voluntas
quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis fit in salutem
(Rom. X, 1). Orat pro non credentibus, quid, nisi ut
credant? Non enim aliter consequuntur salutem. Si ergo fides
orantium Dei praevenit gratiam; numquid eorum fides, pro quibus
oratur ut credant, Dei praevenit gratiam? Quandoquidem hoc pro eis
oratur, ut non credentibus, id est fidem non habentibus, fides ipsa
donetur. Cum igitur Evangelium praedicatur, quidam credunt, quidam
non credunt: sed qui credunt praedicatore forinsecus insonante, intus
a Patre audiunt atque discunt; qui autem non credunt, foris audiunt,
intus non audiunt neque discunt: hoc est, illis datur ut credant,
illis non datur. Quia nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater qui
misit me, traxerit eum. Quod apertius postea dicitur. Nam post
aliquantum cum de carne sua manducanda et bibendo sanguine suo
loqueretur, et dicerent quidam etiam discipulo rum ejus, Durus est
hic sermo, quis potest eum audire? Sciens Jesus apud semetipsum,
quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos
scandalizat? Et paulo post: Verba, inquit, quae ego locutus sum
vobis, spiritus et vita sunt: sed sunt quidam ex vobis qui non
credunt. Et mox Evangelista, Sciebat enim, inquit, ab initio
Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum, et
dicebat: Propterea dixi vobis, Quia nemo potest venire ad me, nisi
fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44-66). Ergo trahi
a Patre ad Christum, et audire ac discere a Patre ut veniat ad
Christum, nihil aliud est, quam donum accipere a Patre, quo credat
in Christum. Neque enim audientes Evangelium a non audientibus, sed
credentes a non credentibus discernebat qui dicebat, Nemo venit ad
me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
16. Fides igitur, et inchoata, et perfecta, donum Dei est: et
hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, omino non dubitet, qui
non vult manifestissimis sacris Litteris repugnare. Cur autem non
omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes isse
in condemnationem, sine dubitatione justissimam: ita ut nulla Dei
esset justa reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. Unde
constat magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur, et quid sibi
deberetur, in eis qui non liberantur agnoscunt: ut qui gloriatur, non
in suis meritis, quae paria videt esse damnatis, sed in Domino
glorietur. Cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia
sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33).
Melius enim et hic audimus aut dicimus, O homo, tu quis es qui
respondeas Deo (Rom. IX, 20)? quam dicere audemus, quasi
noverimus, quod occultum esse voluit, qui tamen aliquid injustum velle
non potuit.
|
|