|
17. Illud autem quod in opusculo meo quodam contra Porphyrium sub
titulo, de Tempore Christianae religionis, me dixisse recolitis;
ita dixi, ut hanc diligentiorem et operosiorem disputationem de Gratia
praeterirem, non sane omissa significatione, quod eam loco illo
explicare noluissem, quae posset alias vel ab aliis explicari. Nam
ita locutus sum inter caetera, respondens propositae quaestioni, Cur
Christus post tam longa tempora venerit:
inquam,
|
“cum
Christo non objiciant, quod ejus doctrinam non omnes sequuntur
(sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte objici posse, vel
sapientiae philosophorum, vel etiam numini deorum suorum); quid
respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei,
ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine
praejudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus vestigari
queunt, hoc solum eis brevitatis gratia in hujus quaestionis
disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et
apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat
esse qui in eum fuerant credituri? His enim temporibus et his locis,
quibus Evangelium ejus non est praedicatum, tales omnes in ejus
praedicatione futuros esse praesciebat, quales, non quidem omnes, sed
tamen multi in ejus corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec
suscitatis ab eo mortuis, credere voluerunt; quales etiam nunc multos
videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia
Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere,
quam tam clarae atque perspicuae, tamque sublimi et sublimiter
diffamatae divinae cedere auctoritati, quamdiu parvus et infirmus est
intellectus hominis, divinae accedere veritati. Quid ergo mirum, si
tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis
noverat, ut eis apparere vel praedicari merito nollet, quos nec
verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque enim
incredibile est, tales fuisse tunc omnes, quales ab ejus adventu usque
ad hoc tempus tam multos fuisse atque esse miramur. Et tamen ab initio
generis humani, alias ocultius, alias evidentius, sicut congruere
temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in
eum crederent defuerunt, et ab Adam usque ad Moysen, et in ipso
populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit; et
in aliis gentibus antequam venisset in carne. Cum enim nonnulli
commemorantur in sanctis Hebraicis libris, jam ex tempore Abrahae,
nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo Israel, nec ex adventitia
societate in populo Israel, qui tamen hujus sacramenti participes
fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus
alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus
non legamus? Ita salus religionis hujus, per quam solam veram salus
vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit; et
cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanae
usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad judicium
praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non
credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata
est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris
annuntiatur, hi regno coelorum et sanctorum angelorum societati
praeparantur”
|
|
(Epist. 102, nn. 14, 15).
18. Cernitisne, me sine praejudicio latentis consilii Dei
aliarumque causarum, hoc de praescientia Christi dicere voluisse,
quod convincendae Paganorum infidelitati, qui hanc objecerant
quaestionem, sufficere videretur? Quid enim est verius, quam
praescisse Christum, qui et quando et quibus locis in eum fuerant
credituri? Sed utrum praedicato sibi Christo a se ipsis habituri
essent fidem, an Deo donante sumpturi, id est, utrum tantummodo eos
praescierit, an etiam praedestinaverit Deus, quaerere atque disserere
tunc necessarium non putavi. Proinde quod dixi,
|
“Tunc voluisse
hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam,
quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri:”
|
|
potest etiam sic dici, Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et
apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse
qui electi fuerant in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I,
4). Sed quoniam si ita diceretur, lectorem faceret intentum ad ea
requirenda, quae nunc ex admonitione Pelagiani erroris necesse est
copiosius et laboriosius disputari; visum mihi est, quod tunc satis
erat, breviter esse dicendum, excepta, ut dixi, altitudine
sapientiae et scientiae Dei, et sine praejudicio aliarum causarum de
quibus non tunc, sed alias opportunius disputandum putavi.
|
|