|
21. Sane cum Apostolus dicat, Ideo ex fide, ut secundum gratiam
firma sit promissio; miror homines infirmitati suae se malle
committere, quam firmitati promissionis Dei.
inquit,
|
“de me ipso voluntas Dei.”
|
|
Quid ergo? tuane tibi
voluntas de te ipso certa est, nec times, Qui videtur stare, videat
ne cadat (I Cor. X, 12)? Cum igitur utraque incerta sit, cur
non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem, charitatemque
committit?
22.
inquiunt,
|
“Si credideris, salvus eris
(Rom. X, 9); unum horum exigitur, alterum offertur. Quod
exigitur, in hominis; quod offertur, in Dei est potestate”
|
|
(Supra, in Epistola Hilarii, n. 2, col. 947-448).
Cur non utrumque in Dei, et quod jubet, et quod offert ? Rogatur
enim ut det quod jubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides;
rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides: et in suis igitur
incrementis, et in suis initiis Dei donum est fides. Sic autem
dicitur, Si credideris, salvus eris; quemadmodum dicitur, Si
Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Nam et hic ex his
duobus unum exigitur, alterum offertur. Si Spiritu, inquit, facta
carnis mortificaveritis, vivetis: ut ergo spiritu facta carnis
mortificemus, exigitur; ut autem vivamus, offertur. Num igitur
placet ut facta carnis mortificare non donum Dei esse dicamus; neque
id donum Dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio
vitae, si hoc fecerimus, oblato? Absit ut hoc placeat participibus
et defensoribus gratiae. Pelagianorum est error iste damnabilis:
quorum mox Apostolus ora obstruxit, adjungens, Quotquot enim
Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 13,
14); ne facta mortificare nos carnis, non per Dei, sed per
nostrum spiritum crederemus. De quo Dei Spiritu etiam ibi
loquebatur, ubi ait: Omnia autem haec operatur unus atque idem
Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII,
11). Inter quae omnia, sicut scitis, nominavit et fidem. Sicut
ergo quamvis donum Dei sit, facta carnis mortificare; exigitur tamen
a nobis proposito praemio vitae: ita donum Dei est et fides, quamvis
et ipsa cum dicitur, Si credideris, salvus eris; proposito praemio
salutis exigatur a nobis. Ideo enim haec et nobis praecipiuntur, et
dona Dei esse monstrantur; ut intelligatur quod et nos ea facimus, et
Deus facit ut illa faciamus, sicut per prophetam Ezechielem
apertissime dicit. Quid enim apertius, quam ubi dicit, Ego faciam
ut faciatis (Ezech. XXXVI, 27)? Locum ipsum Scripturae
attendite, et videbitis illa Deum promittere facturum se ut faciant,
quae jubet ut fiant. Non sane ibi tacet merita eorum, sed mala;
quibus se ostendit reddere pro malis bona, hoc ipso quo eos facit
habere deinceps opera bona, cum ipse facit ut faciant divina mandata.
|
|