|
23. Sed omnis haec ratio, qua defendimus gratiam Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum, vere esse gratiam, id est, non secundum
merita nostra dari, quamvis evidentissime divinorum eloquiorum
testimoniis asseratur; tamen apud eos, qui nisi aliquid sibi
assignent, quod priores dent ut retribuatur eis ab omni studio pietatis
reprimi se putant, laborat aliquantum in aetate majorum jam utentium
voluntatis arbitrio: sed ubi venitur ad parvulos, et ad ipsum
Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim.
II, 5), omnis deficit praecedentium gratiam Dei humanorum
assertio meritorum: quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis
discernuntur a caeteris, ut pertineant ad liberatorem hominum; nec
ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo,
liberator factus est hominum.
24. Quis enim audiat, quod dicuntur parvuli pro suis futuris
meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac vita; et ideo
alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt
merita futura, sed mala; non eorum vitam bonam vel malam Deo
remunerante vel damnante, sed nullam (Supra in Epistola Prosperi,
n. 5, col. 951-952)? Apostolus quidem limitem fixit, quem
transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio.
Ait enim, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat
unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum
(II Cor. V, 10): gessit, inquit; non adjunxit, Vel
gesturus fuit. Sed unde hoc talibus viris in mentem venerit nescio,
ut futura quae non sunt futura, puniantur, aut honorentur merita
parvulorum. Cur autem dictum est, secundum ea qua per corpus gessit
hominem judicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus,
nec per ullum corporis membrum; et plerumque tam magna, ut talibus
cogitationibus poena justissima debeatur: sicuti est, ut alia taceam,
quod dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII,
1)? Quid est ergo, secundum ea quae per corpus gessit; nisi,
Secundum ea quae gessit eo tempore quo in corpore fuit, ut per corpus
intelligamus, Per corporis tempus? Post corpus autem nemo erit in
corpore, nisi resurrectione novissima; non ad ulla merita comparanda,
sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda
supplicia. Hoc autem medio tempore inter depositionem et receptionem
corporis, secundum ea quae gesserunt per corporis tempus, sive
cruciantur animae, sive requiescunt. Ad quod tempus corporis pertinet
etiam quod Pelagiani negant, sed Christi Ecclesia confitetur,
originale peccatum: quo sive soluto per Dei gratiam, sive per Dei
judicium non soluto, cum moriuntur infantes, aut merito regenerationis
transeunt ex malis ad bona, aut merito originis transeunt ex malis ad
mala. Hoc catholica fides novit: in hoc etiam nonnulli haeretici sine
ulla contradictione consentiunt. Judicari autem quemquam non secundum
merita quae habuit quamdiu fuit in corpore, sed secundum merita quae
fuerat habiturus si diutius vixisset in corpore, unde opinari potuerint
homines, quorum ingenia non esse contemptibilia vestrae indicant
litterae, mirans et stupens reperire non possum: nec credere auderem,
nisi vobis non credere non auderem. Sed spero adfuturum Deum, ut
commoniti cito videant, ea quae dicuntur futura fuisse peccata, si per
Dei judicium in non baptizatis possunt jure puniri, etiam per Dei
gratiam baptizatis posse dimitti. Quicumque enim dicit, puniri tantum
posse Deo judicante futura peccata, dimitti autem Deo miserante non
posse, cogitare debet quantam Deo faciat gratiaeque ejus injuriam;
quasi futurum peccatum praenosci possit, nec possit ingosci. Quod si
absurdum est; magis ergo futuris, si diu viverent, peccatoribus, cum
in parva aetate moriuntur, lavacro quo peccata diluuntur, debuit
subvenire.
|
|