|
25. Quod si forsitan dicunt, poenitentibus peccata dimitti; et
ideo istos non baptizari in parvula aetate morientes, quia praesciti
sunt poenitentiam, si viverent, non acturi; eos autem qui
baptizantur, et parvuli de corporibus exeunt, Deum praescisse acturos
poenitentiam fuisse, si viverent: attendant et videant, si ita est,
non jam in parvulis sine Baptismate morientibus peccata originalia
vindicari, sed sua cujusque futura si viveret: itemque baptizatis non
originalia dilui, sed sua futura si viverent; quoniam non possent nisi
in majore aetate peccare : sed alios acturos poenitentiam, alios non
acturos fuisse praevisos; ideo alios baptizatos, allos sine baptismo
exisse de hac vita. Hoc si auderent Pelagiani, non jam laborarent
negando originale peccatum, quaerere parvulis extra regnum Dei nescio
cujus suae felicitatis locum: maxime quando convincuntur non eos habere
posse vitam aeternam, quia non manducaverunt carnem nec biberunt
sanguinem Christi (Joan. VI, 54); et quia in eis, qui nullum
habent omnino peccatum, falsus est Baptismus qui in remissionem
traditur peccatorum. Dicerent enim prorsus nullum esse originale
peccatum, sed pro suis futuris, si viverent, meritis vel baptizari
vel non baptizari eos qui de corpore solvuntur infantes; et pro suis
futuris meritis eos vel accipere vel non accipere corpus et sanguinem
Christi, sine quo vitam prorsus habere non possunt: et in veram
remissionem peccatorum baptizari, quamvis nullum ex Adam traherent;
quoniam remittuntur eis peccata, de quibus illos Deus poenitentiam
praescivit acturos. Ita facillime agerent atque obtinerent causam
suam, qua negant esse originale peccatum, et gratiam Dei non dari
nisi secundum merita nostra contendunt. Sed quia hominum futura, quae
non sunt futura, procul dubio nulla sunt merita, et hoc videre
facillimum est: ideo nec Pelagiani hoc dicere potuerunt; et multo
magis nec isti dicere debuerunt. Dici enim non potest quam moleste
feram, quod viderunt Pelagiani esse falsissimum et absurdissimum, hoc
non vidisse istos, qui nobiscum errorem illorum haereticorum catholica
auctoritate condemnant.
|
|