|
26. Scripsit librum de Mortalitate Cyprianus, multis ac pene
omnibus qui ecclesiasticas litteras amant, laudabiliter notum: in quo
propterea dicit non solum non esse fidelibus inutilem mortem, verum
etiam utilem reperiri, quoniam peccandi periculis hominem subtrahit,
et in non peccandi securitate constituit. Sed quid prodest, si etiam
futura, quae commissa non sunt, peccata puniuntur? Agit tamen ille
copiosissime atque optime, peccandi pericula nec deesse in ista vita,
nec superesse post illam. Ubi et ilud testimonium ponit de libro
Sapientiae, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Quod
a me quoque positum, fratres istos ita respuisse dixistis, tanquam non
de libro canonico adhibitum: quasi et excepta hujus libri attestatione
res ipsa non clara, sit, quam voluimus hinc doceri. Quis enim audeat
negare christianus, justum, si morte praeoccupatus fuerit, in
refrigerio futurum (Sap. IV, 11, 7)? Quilibet hoc dixerit,
quis homo sanae fidei resistendum putabit? Item si dixerit, justum,
si a sua justitia recesserit, in qua diu vixit, et in ea fuerit
impietate defunctus, in qua, non dico unum annum, sed unum diem
vixerit, in poenas iniquis debitas hinc iturum, nihil sibi sua
praeterita justitia profutura (Ezech. XVIII, 24): huic
perspicuae veritati quis fidelium contradicet? Porro, si quaeratur a
nobis utrum si tunc esset mortuus, quando erat justus, poenas esset
inventurus, an requiem; numquid requiem respondere dubitabimus? Haec
est tota causa cur dictum est, a quocumque sit dictum, Raptus est,
ne malitia mutaret intellectum ejus. Dictum est enim secundum pericula
vitae hujus, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit quod
futurum erat, non quod futurum non erat: id est, quod ei mortem
immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto; non
quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. De hac
quippe vita legitur in libro Job, Numquid non tentatio est vita
humana super terram (Job VII, 1, sec. LXX)? Sed quare
aliis concedatur, ut ex hujus vitae periculis dum justi sunt
auferantur; alii vero justi donec a justitia cadant, in eisdem
periculis vita productiore teneantur; quis cognovit sensum Domini
(Rom. XI, 34)? Et tamen hinc intelligi datur, etiam illis
justis qui bonos piosque mores usque ad senectutis maturitatem et diem
vitae hujus ultimum servant, non in suis meritis, sed in Domino esse
gloriandum: quoniam qui vitae brevitate rapuit justum, ne malitia
mutaret intellectum ejus, ipse in quantacumque vitae longitudine
custodit justum, ne malitia mutet intellectum ejus. Cur autem hic
tenuerit casurum justum, quem priusquam caderet hinc posset auferre,
justissima omnino, sed inscrutabilia sunt judicia ejus.
27. Quae cum ita sint, non debuit repudiari sententia libri
Sapientiae, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum
Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus
Christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos fideles,
poenitentes, catechumenos, cum veneratione divinae auctoritatis
audiri. Certe enim si de divinarum Scripturarum tractatoribus qui
fuerunt ante nos, proferrem defensionem hujusce sententiae, quam nunc
solito diligentius atque copiosius contra novum Pelagianorum defendere
urgemur errorem; hoc est, gratiam Dei non secundum merita nostra
dari, et gratis dari cui datur; quia neque volentis, neque
currentis, sed miserentis est Dei; justo autem judicio non dari cui
non datur, quia non est iniquitas apud Deum (Id. IX, 16,
14): si hujus ergo sententiae defensionem ex divinorum eloquiorum
nos praecedentibus catholicis tractatoribus promerem; profecto hi
fratres, pro quibus nunc agimus, acquiescerent: hoc enim
significastis litteris vestris. Quid igitur opus est ut eorum
scrutemur opuscula, qui priusquam ista haeresis oriretur, non
habuerunt necessitatem in hac difficili ad solvendum quaestione
versari? quod procul dubio facerent, si respondere talibus
cogerentur. Unde factum est ut de gratia Dei quid sentirent,
breviter quibusdam scriptorum suorum locis et transeunter attingerent:
immorarentur vero in eis quae adversus inimicos Ecclesiae disputabant,
et in exhortationibus ad quasque virtutes, quibus Deo vivo et vero pro
adipiscenda vita aeterna et vera felicitate servitur.
Frequentationibus autem orationum simpliciter apparebat Dei gratia
quid valeret: non enim poscerentur de Deo quae praecipit fieri, nisi
ab illo donaretur ut fierent.
28. Sed qui sententiis tractatorum instrui volunt, oportet ut istum
librum Sapientiae, ubi legitur, Raptus est, ne malitia mutaret
intellectum ejus, omnibus tractatoribus anteponant: quoniam sibi eum
anteposuerunt etiam temporibus proximi Apostolorum egregii
tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere nisi divinum
testimonium crediderunt. Et certe beatissimum Cyprianum disputasse
constat, ut celerioris mortis beneficium commendaret, a peccatorum
periculis eripi eos qui hanc vitam finiunt in qua peccari potest. In
eodem libro ait inter caetera: Cur non cum Christo futurus, et de
Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris,
amplecteris; et quod diabolo-careas, gratularis? Et alio loco:
Pueri, inquit, periculum lubricae aetatis evadunt. Itemque alio
Quid non, inquit, properamus et currimus, ut patriam nostram
videre, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum
numerus exspectat parentum, fratrum, filiorum; frequens nos et
copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de
nostra salute sollicita. His atque hujusmodi doctor ille sententiis in
catholicae fidei luce clarissima, satis aperteque testatur, usque ad
hujus corporis depositionem peccandi pericula tentationesque metuendas;
deinceps nulla talia quemquam esse passurum. Quod etsi non
testaretur, quando de hac re christianus qualiscumque dubitaret?
Quomodo igitur homini lapso, et in eodem lapsu istam vitam misere
finienti, atque in poenas eunti talibus debitas; quomodo, inquam,
huic non plurimum summeque prodesset, si ex hoc tentationum loco
priusquam laberetur, morte raperetur.
29. Ac per hoc, si absit nimis inconsiderata contentio, tota
quaestio ista finita est de illo qui raptus est, ne malitia mutaret
intellectum ejus. Nec ideo liber Sapientiae, qui tanta numerositate
annorum legi meruit in Ecclesia Christi, in quo et hoc legitur, pati
debet injuriam, quoniam resistit eis qui pro meritis hominum
falluntur, ut veniant contra Dei manifestissimam gratiam: quae maxime
apparet in parvulis; quorum cum alii baptizati, alii non baptizati
vitae hujus terminum sumunt, satis indicant misericordiam et judicium;
misericordiam quidem gratuitam, judicium debitum. Si enim
judicarentur homines pro meritis suae vitae, quae non habuerunt morte
praeventi, sed habituri essent, si viverent; nihil prodesset ei qui
raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus; nihil prodesset eis
qui lapsi moriuntur, si ante morerentur: quod nullus dicere
christianus audebit. Quocirca non debent fratres nostri, qui nobiscum
pro catholica fide perniciem Pelagiani erroris impugnant, huic
Pelagianae in tantum favere opinioni, qua opinantur gratiam Dei
secundum merita nostra dari; ut quod illi audere non possunt,
sententiam veram plane et antiquitus christianam, Raptus est, ne
malitia mutaret intellectum ejus, destruere moliantur; et id
astruere, quod, non dico crediturum, sed somniaturum neminem
putaremus, secundum ea scilicet judicari quemque mortuorum, quae
gesturus fuerat, si tempore prolixiore vixisset. Ita quippe claret
invictum esse quod dicimus, gratiam Dei non secundum merita nostra
dari, ut huic veritati contradicentes ingeniosi homines haec, ab
omnium auribus et cogitationibus abigenda, dicere cogerentur.
|
|