|
30. Est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae,
ipse Salvator, ipse Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
qui ut hoc esset, quibus tandem suis vel operum vel fidei
praecedentibus meritis natura humana quae in illo est comparavit?
Respondeatur quaeso: ille homo, ut a Verbo Patri coaeterno in
unitatem personae assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc
meruit? Quod ejus bonum qualecumque praecessit? Quid egit ante,
quid credidit, quid petivit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam
perveniret? Nonne faciente ac suscipiente Verbo, ipse homo, ex quo
esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit? Nonne Filium Dei
unicum femina illa gratia plena concepit? Nonne de Spiritu sancto et
virgine Maria Dei Filius unicus natus est, non carnis cupidine, sed
singulari Dei munere? Numquid metuendum fuit, ne accedente aetate
homo ille libero peccaret arbitrio? Aut ideo in illo non libera
voluntas erat, ac non tanto magis erat, quanto magis peccato servire
non poterat? Nempe ista omnia singulariter admiranda, et alia si qua
ejus propria verissime dici possunt, singulariter in illo accepit
humana, hoc est, nostra natura, nullis suis praecedentibus meritis.
Respondeat hic homo Deo, si audet, et dicat, Cur non et ego? Et
si audierit, O homo, tu qui es qui respondeas Deo (Rom. IX,
20)? nec sic cohibeat, sed augeat impudentiam, et dicat, Quomodo
audio, Tu qui es, o homo? Cum sim quod audio, id est homo, quod
est et ille de quo ago, cur non sim quod et ille? At enim gratia ille
talis ac tantus est. Cur diversa est gratia, ubi natura communis
est? Certe non est acceptio personarum apud Deum (Coloss. III,
25). Quis, non dico christianus, sed insanus haec dicat?
31. Appareat itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, unde
secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta ejus membra diffundit.
Ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque christianus, qua
gratia homo ille ab initio suo factus est Christus: de ipso Spiritu
et hic renatus, de quo est ille natus; eodem Spiritu fit in nobis
remissio peccatorum, quo Spiritu factum est ut nullum haberet ille
peccatum. Haec se Deus esse facturum profecto praescivit. Ipsa est
igitur praedestinatio sanctorum, quae in Sancto sanctorum maxime
claruit: quam negare quis potest recte intelligentium eloquia
veritatis? Nam et ipsum Dominum gloriae, in quantum homo factus est
Dei Filius, praedestinatum esse didicimus. Clamat Doctor Gentium
in capite Epistolarum suarum, Paulus servus Jesu Christi, vocatus
apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per
Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei
ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei
in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione
mortuorum (Rom. I, 1-4). Praedestinatus est ergo Jesus, ut
qui futurus erat secundum carnem filius David, esset tamen in virtute
Filius Dei secundum Spiritum santificationis; quia natus est de
Spiritu sancto et virgine Maria. Ipsa est illa ineffabiliter facta
hominis a Deo Verbo susceptio singularis, ut Filius Dei et filius
hominis simul, filius hominis propter susceptum hominem, et Filius
Dei propter suscipientem unigenitum Deum veraciter et proprie
diceretur; ne non trinitas, sed quaternitas crederetur.
Praedestinata est ista naturae humanae tanta et tam celsa et summa
subvectio, ut quo attolleretur altius, non haberet: sicut pro nobis
ipsa divinitas quo usque se deponeret humilius, non habuit, quam
suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis.
Sicut ergo praedestinatus est ille unus, ut caput nostrum esset: ita
multi praedestinati sumus, ut membra ejus essemus. Humana hic merita
conticescant, quae perierunt per Adam: et regnet quae regnat Dei
gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, unicum Dei Filium,
unum Dominum. Quisquis in capite nostro praecedentia merita
singularis illius generationis invenerit, ipse in nobis membris ejus
praecedentia merita multiplicatae regenerationis inquirat. Neque enim
retributa est Christo illa generatio, sed tributa, ut alienus ab omni
obligatione peccati, de Spiritu et Virgine nasceretur. Sic et nobis
ut ex aqua et Spiritu renasceremur, non retributum est pro aliquo
merito, sed gratis tributum: et si nos ad lavacrum regenerationis
fides duxit, non ideo putare debemus, priores nos dedisse aliquid, ut
retribueretur nobis regeneratio salutaris; ille quippe nos fecit
credere in Christum, qui nobis fecit in quem credimus Christum; ille
facit in hominibus principium fidei et perfectionem in Jesum, qui
fecit hominem principem fidei et perfectorem Jesum: sic enim est
appellatus, ut scitis, in Epistola quae est ad Hebraeos (Hebr.
XII, 2).
|
|