|
Domino beatissimo papae, ineffabiliter mirabili, incomparabiliter
honorando, praestantissimo patrono AUGUSTINO,
PROSPER.
1. Ignotus quidem tibi facie, sed jam aliquatenus, si
reminiscaris, animo ac sermone compertus; nam per sanctum fratrem meum
Leontium diaconum misi epistolas et recepi; nunc quoque Beatitudini
tuae scribere audeo, non solum salutationis, ut tunc, studio; sed
etiam fidei, qua Ecclesia vivit, affectu. Excubante enim pro
universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et
adversus haereticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante,
nullo modo mihi verendum putavi ne onerosus tibi, aut importunus essem
in eo quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam pertinet:
cum potius reum futurum esse me crederem, si ea, quae valde perniciosa
esse intelligo, ad specialem patronum fidei non referrem.
2. Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt,
in Sanctitatis tuae scriptis, quae adversus Pelagianos haereticos
condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui,
quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum
disputasti. Et cum aliquandiu tarditatem suam culpare maluerint, quam
non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque
apertiorem Beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare; evenit
ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam
similia movissent, librum de Correptione et Gratia plenum divinae
auctoritatis emitteres. Quo in notitiam nostram insperata
opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas;
quia universis quaestionibus, de quibus consulenda erat Sanctitas
tua, tam plene illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter
studueris, ut quae apud nos erant turbata, componeres. Recensito
autem hoc Beatitudinis tuae libro, sicut qui sanctam atque apostolicam
doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intelligentiores multo
instructioresque sunt facti; ita qui persuasionis suae impediebantur
obscuro, aversiores quam fuerant, recesserunt. Quorum tam abrupta
dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque
egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus Pelagianae impietatis
illudat: deinde ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de
probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi aestiment,
quod audiant eos, quorum auctoritatem sine judicio sequuntur,
asserere.
3. Haec enim ipsorum definitio ac professio est: Omnem quidem
hominem Adam peccante peccasse; et neminem per opera sua, sed per
Dei gratiam regeneratione salvari: universis tamen hominibus
propitiationem, quae est in Sacramento sanguinis Christi, sine
exceptione esse propositam, ut quicumque ad fidem et ad Baptismum
accedere voluerint, salvi esse possint. Qui autem credituri sunt,
quive in ea fide, quae deinceps per gratiam sit juvanda, mansuri
sunt, praescisse ante mundi constitutionem Deum, et eos
praedestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros
electione, et de hac vita bono fine excessuros esse praeviderit.
Ideoque omnem hominem ad credendum et ad operandum divinis
institutionibus admoneri, ut de apprehendenda vita aeterna nemo
desperet, cum voluntariae devotioni remuneratio sit parata. Hoc autem
propositum vocationis Dei, quo vel ante mundi initium, vel in ipsa
conditione generis humani, eligendorum et rejiciendorum dicitur facta
discretio, ut secundum quod placuit Creatori, alii vasa honoris,
alii vasa contumeliae sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere,
et sanctis occasionem teporis afferre; eo quod in utraque parte
superfluus labor sit, si neque rejectus ulla industria possit intrare,
neque electus ulla negligentia possit excidere: quoquo enim modo se
egerint, non posse aliud erga eos quam Deus definivit, accidere; et
sub incerta spe cursum non posse esse constantem, cum, si aliud habeat
praedestinantis electio, cassa sit adnitentis intentio. Removeri
itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio
humanas praeveniat voluntates: et sub hoc praedestinationis nomine,
fatalem quamdam induci necessitatem; aut diversarum naturarum dici
Dominum conditorem, si nemo, aliud possit esse quam factus est.
Atque ut brevius ac plenius quod opinantur exponam, quidquid in libro
hoc ex contradicentium sensu Sanctitas tua sibi opposuit, quidquid
etiam in libris contra Julianum ab ipso sub hac quaestione objectum,
potentissime debellasti; hoc totum ab istis sanctis intentiosissime
conclamatur. Et cum contra eos scripta Beatitudinis tuae validissimis
et innumeris testimoniis divinarum Scripturarum instructa proferimus,
ac secundum formam disputationum tuarum, aliquid etiam ipsi quo
concludantur astruimus; obstinationem suam vetustate defendunt: et ea
quae de Epistola apostoli Pauli Romanis scribentis, ad
manifestationem divinae gratiae praevenientis electorum merita
proferuntur, a nullo unquam ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut
nunc sentiuntur, affirmant. Cumque ut ipsi ea exponant secundum
quorum velint sensa, deposcimus, nihil se profitentur invenisse quod
placeat, et de his taceri exigunt, quorum altitudinem nullus
attigerit. Eo postremo pervicacia tota descendit, ut fidem nostram
aedificationi audientium contrariam esse definiant; ac sic etiamsi vera
sit, non promendam: quia et perniciose non recipienda tradantur, et
nullo periculo quae intelligi nequeant, conticeantur.
4. Quidam vero horum in tantum a Pelagianis semitis non declinant,
ut cum ad confitendam eam Christi gratiam, quae omnia praeveniat
merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia
nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscujusque hominis pertinere,
in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii
et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni et
mali, et ad cognitionem Dei, et ad obedientiam mandatorum ejus possit
suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam, qua in Christo
renascimur, pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo,
quaerendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo
introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam,
initialis gratiae ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis
gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus constituerit nullum in
regnum suum, nisi per Sacramentum regenerationis assumere, et ad hoc
salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive
per scriptam legem, sive per evangelicam praedicationem vocari. ut et
qui voluerint, fiant filii Dei, et inexcusabiles sint qui fideles
esse noluerint; quia justitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint,
pereant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed
indifferenter universos velit salvos fieri et in agnitionem veritatis
venire. Jam hic proferunt testimonia quibus divinarum Scripturarum
cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero
arbitrio, aut faciant quae jubentur, aut negligant: et consequens
putant, ut quia praevaricator ideo dicitur non obedisse, quia noluit,
fidelis quoque non dubitetur ob hoc devotus fuisse, quia voluit; et
quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum; parique
momento animum se vel ad vitia, vel ad virtutes movere, quem bona
appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio justa
suscipiat.
5. Cumque inter haec innumerabilium illis multitudo objicitur
parvulorum, qui utique excepto originali peccato, sub quo omnes
homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc
habentes voluntates, nullas proprias actiones, non sine Dei judicio
secernuntur; ut ante discretionem boni ac mali de usu vitae istius
auferendi, alii per regenerationem inter coelestis regni assumantur
haeredes, alii sine Baptismo inter mortis perpetuae transeant
debitores: tales aiunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos
in annis majoribus, si ad activam servarentur aetatem, scientia divina
praeviderit. Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non
praeviam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus
subdere, quas ab ea, secundum suam phantasiam, non negant esse
praeventas. Sed in tantum quibuscumque commentitiis meritis electionem
Dei subjiciunt, ut quia praeterita non exstant, futura, quae non
sint futura, confingant, novoque apud illos absurditatis genere, et
non agenda praescita sint, et praescita non acta sint. Hanc sane de
humanis meritis praescientiam Dei, secundum quam gratia vocantis
operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum
nationum contemplationem venitur, quae vel in praeteritis saeculis
dimissae sunt ingredi vias suas (Act. XIV, 15), vel nunc
quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt, nec ulla eis
aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit; cum tamen, in
quantum praedicatoribus ostium apertum est et via facta est, gentium
populus, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem viderit
magnam (Isai. IX, 2, et Matth. IV, 16); et qui quondam
non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non
misertus est, nunc autem misereatur (Osee II, 23, 24, et
Rom. IX, 25): praevisos inquiunt a Domino credituros, et ad
unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum, ut
exortura erat bonarum credulitas voluntatum. Nec vacillare illud,
quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis
venire (I Tim. II, 4); quandoquidem inexcusabiles sint, qui
et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intelligentia naturali,
et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi.
6. Pro universo autem humano genere mortuum esse Dominum nostrum
Jesum Christum, et neminem prorsus a redemptione sanguinis ejus
exceptum, etiamsi omnem hanc vitam alienissima ab eo mente
pertranseat; quia ad omnes homines pertineat divinae misericordiae
Sacramentum: quo ideo plurimi non renoventur, quia quod nec renovari
velle habeant, praenoscantur. Itaque, quantum ad Deum pertinet,
omnibus paratam vitam aeternam; quantum autem ad arbitrii libertatem,
ab his eam apprehendi, qui Deo sponte crediderint, et auxilium
gratiae merito credulitatis acceperint. In istam vero talis gratiae
praedicationem hi, quorum contradictione offendimur, cum prius meliora
sentirent, ideo se vel maxime contulerunt, quia si profiterentur ab ea
omnia bona merita praeveniri, et ab ipsa ut possint esse, donari,
necessitate concederent Deum secundum propositum et consilium
voluntatis suae, occulto judicio, et opere manifesto, aliud vas
condere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21); quia
nemo nisi per gratiam justificetur, et nemo nisi in praevaricatione
nascatur. Sed refugiunt istud fateri, divinoque adscribere operi
sanctorum merita formidant; nec acquiescunt praedestinatum electorum
numerum nec augeri posse nec minui, ne locum apud infideles ac
negligentes cohortantium incitamenta non habeant, ac superflua sit
industriae ac laboris indictio, cujus studium cessante electione
frustrandum sit: ita demum enim posse unumquemque ad correctionem aut
ad profectum vocari, si se sciat sua diligentia bonum esse posse, et
libertatem suam ab hoc Dei auxilio juvandam, si quod Deus mandat,
elegerit. Ac sic, cum in his, qui tempus acceperunt liberae
voluntatis, duo sint quae humanam operentur salutem, Dei scilicet
gratia et hominis obedientia; priorem volunt obedientiam esse quam
gratiam, ut initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo credendum
sit stare qui salvat, et voluntas hominis divinae gratiae sibi pariat
opem, non gratia sib humanam subjiciat voluntatem.
7. Quod cum perversissimum esse, revelante Dei misericordia, et
instruente nos tua Beatitudine noverimus; possumus quidem ad non
credendum esse constantes, sed ad auctoritatem talia sentientium non
sumus pares: quia multum nos et vitae meritis antecellunt, et aliqui
eorum, adepto nuper summo sacerdotii honore, supereminent; nec facile
quisquam, praeter paucos perfectae gratiae intrepidos amatores, tanto
superiorum disputationibus ausus est contraire. Ex quo non solum his
qui eos audiunt, verum etiam ipsis qui audiuntur, cum dignitatibus
crevit periculum; dum et multos reverentia eorum aut inutili cohibet
silentio, aut incurioso ducit assensu; et saluberrimum ipsis videtur,
quod pene nullius contradictione reprehenditur. Unde, quia in istis
Pelagianae pravitatis reliquiis non mediocris virulentiae fibra
nutritur, si principium salutis male in homine collocatur; si divinae
voluntati impie voluntas humana praefertur, ut ideo quis adjuvetur quia
voluit, non ideo quia adjuvatur, velit; si originaliter malus
receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male
creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit:
tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum
juvante Domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut quae in istis
quaestionibus obscuriora et ad percipiendum difficiliora sunt, quam
lucidissimis expositionibus digneris aperire.
8. ac primum, quia plerique non putant christianam fidem hac
dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione
patefacias. Deinde, quomodo per istam praeoperantem et cooperantem
gratiam liberum non impediatur arbitrium. Tum, utrum praescientia
Dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita,
sint accipienda praescita: an per genera causarum et species personarum
ista varientur; ut quia diversae sunt vocationes, in his qui nihil
operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur existere; in
his autem qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare
propositum: an vero uniformiter, licet dividi praescientia a proposito
temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit
subnixa proposito; et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod
non scientia divina praevenerit; ita nihil sit boni, quod in nostram
participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo, quemadmodum
per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui
praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt
impediatur, nec occasionem negligentiae habeant, si se praedestinatos
esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quaesumus patienter
insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis priorum de
hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua
propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt;
ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia
finem uniuscujusque praeviderit, et sub ipso gratiae adjutorio in qua
futurus esset voluntate et actione praescierit.
9. Quibus omnibus enodatis, et multis insuper, quae altiore intuitu
ad causam hanc pertinentia magis potes videre, discussis; credimus et
speramus, non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum praesidio
roborandam, sed etiam ipsos quos meritis atque honoribus claros caligo
istius opinionis obscurat, defaecatissimum lumen gratiae recepturos.
Nam unum eorum praecipuae auctoritatis et spiritualium studiorum
virum, sanctum Hilarium Arelatensem episcopum, sciat Beatitudo tua
admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrinae; et de
hoc quod in querelam trahit, jam pridem apud Sanctitatem tuam sensum
suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut
quo fine sit facturus incertum est, et omnium nostrum fatigatio,
providente hoc praesenti saeculo Dei gratia, in tuae charitatis et
scientiae vigore respirat; adde eruditionem humilibus, adde
increpationem superbis. Necessarium et utile est etiam quae scripta
sunt scribere, ne leve existimetur quod non frequenter arguitur.
Sanum enim putant esse quod non dolet, nec vulnus superducta cute
sentiunt: sed intelligant perventurum ad sectionem, quod habuerit
perseverantem tumorem. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu
Christi coronet te in omni tempore, et ambulantem de virtute in
virtutem glorificet in aeternum, domine papa beatissime, ineffabiliter
mirabilis, incomparabiliter honorande, praestantissime patrone.
|
|