|
32. Vocat enim Deus praedestinatos multos filios suos, ut eos
faciat membra praedestinati unici Filii sui, non ea vocatione qua
vocati sunt et qui noluerunt venire ad nuptias (Luc. XIV,
16-20); illa quippe vocatione et Judaei vocati sunt, quibus
Christus crucifixus scandalum est; et Gentes, quibus crucifixus
stultitia est: sed ea vocatione praedestinatos vocat, quam distinxit
Apostolus, dicens, ipsis vocatis Judaeis et Graecis praedicare se
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sic enim ait, Ipsis
autem vocatis (I Cor. I, 23, 24); ut illos ostenderet non
vocatos: sciens esse quamdam certam vocationem eorum qui secundum
propositum vocati sunt, quos ante praescivit et praedestinavit
conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 28 et 29). Quam
vocationem significans, ait: Non ex operibus, sed ex vocante dictum
est ei, Quia major serviet minori (Id. IX, 12, 13).
Numquid dixit, Non ex operibus, sed ex credente? Prorsus etiam hoc
abstulit homini, ut totum daret Deo. Dixit ergo, sed ex vocante:
non quacumque vocatione, sed qua vocatione fit credens.
33. Hanc intuebatur etiam, cum diceret: Sine poenitentia sunt
dona et vocatio Dei. Nam et ibi quid agebatur paulisper advertite.
Cum enim dixisset, Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum
hoc, ut non sitis vobis sapientes: quia caecitas ex parte Israel
facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel
salvus fieret; sicut scriptum est, Veniet ex Sion qui eripiat, et
avertat impietatem ab Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum
abstulero peccata eorum: mox addidit quod diligenter intelligendum
est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum
electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 25-29).
Quid est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, nisi quod
eorum inimicitia qua occiderunt Christum, Evangelio, sicut videmus,
sine dubitatione profecit? Et hoc ostendit ex Dei dispositione
venisse, qui bene uti novit etiam malis: non ut ei prosint vasa irae,
sed ut ipso illis bene utente, prosint vasis misericordiae. Quid enim
apertius dici potuit, quam id quod dictum est, Secundum Evangelium
quidem inimici propter vos? Est ergo in malorum potestate peccare: ut
autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum
potestate, sed Dei dividentis tenebras et ordinantis eas; ut hinc
etiam quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas
Dei. Legimus in Actibus Apostolorum, quod cum dimissi a Judaeis
Apostoli venissent ad suos, et indicassent quanta eis sacerdotes et
seniores dixerunt; levaverunt illi vocem unanimes omnes ad Dominum,
et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare,
et omnia quae in eis sunt, qui per os patris nostri David, sancti
pueri tui, dixisti, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt
inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum,
adversus Dominum et adversus Christum ejus? Convenerunt enim in
veritate, in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum quem
unxisti, Herodes et Pilatus et populus Israel, facere quanta manus
tua et consilium praedestinavit fieri (Act. IV, 24-28).
Ecce quod dictum est, Secundum Evangelium quidem inimici propter
vos. Tanta quippe ab inimicis Judaeis manus Dei et consilium
praedestinavit fieri, quanta necessaria fuerunt Evangelio propter nos.
Sed quid est quod sequitur, Secundum electionem autem dilecti
propter patres? Numquid illi inimici, qui in suis inimicitiis
perierunt, et adversantes Christo de gente ipsa adhuc pereunt, ipsi
sunt electi atque dilecti? Absit: quis hoc vel stultissimus dixerit?
Sed utrumque licet inter se contrarium, id est, inimici et dilecti,
quamvis non in eosdem homines, tamen in eamdem gentem convenit
Judaeorum, et ad idem carnale semen Israel, aliis eorum ad
claudicationem, aliis ad benedictionem Israel ipsius pertinentibus.
Hunc enim sensum apertius superius explicavit, ubi ait, Quod
quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta
est, caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 7). In utrisque
tamen idem ipse Israel. Ubi ergo audimus, Israel non est
consecutus, vel, caeteri excaecati sunt; ibi intelligendi sunt
inimici propter nos: ubi vero audimus, Electio autem consecuta est;
ibi intelligendi sunt dilecti propter patres: quibus patribus utique
ista promissa sunt. Abrahae quippe dictae sunt promissiones et semini
ejus (Galat. III, 16). Undeet in ista olea oleaster
inseritur Gentium. Jam porro electionem quam dicat, quia secundum
gratiam, non secundum debitum, debet utique occurrere; quoniam
reliquiae per electionem gratiae factae sunt (Rom. XI, 17,
5). Haec electio consecuta est, caeteris excaecatis. Secundum
hanc electionem Israelitae dilecti propter patres. Non enim vocatione
illa vocati sunt, de qua dictum est, Multi vocati (Matth. XX,
16); sed illa qua vocantur electi. Unde et hic poste aquam dixit,
Secundum electionem autem dilecti propter patres; continuo subjecit
unde agimus, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei: id
est, sine mutatione stabiliter fixa sunt. Ad hanc vocationem qui
pertinent, omnes sunt docibiles Dei: nec potest eorum quisquam
dicere, Credidi ut sic vocarer; praevenit eum quippe misericordia
Dei, quia sic est vocatus ut crederet. Omnes enim docibiles Dei
veniunt ad Filium: quoniam audierunt et didicerunt a Patre per
Filium, qui evidentissime dicit, Omnis qui audivit a Patre et
didicit, venit ad me. Istorum autem nemo perit, quia omne quod dedit
ei Pater, non perdet ex eo quidquam (Joan. VI, 45, 39).
Quisquis ergo inde est, omnino non perit: nec erat inde qui perit.
Propter quod dictum est, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis;
nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan.
II, 19).
|
|