|
34. Intelligamus ergo vocationem qua fiunt electi: non qui
eliguntur quia crediderunt, sed qui eliguntur ut credant. Hanc enim
et Dominus ipse satis aperit, ubi dicit: Non vos me elegistis, sed
ego elegi vos (Joan. XV, 16). Nam si propterea electi erant,
quia crediderant; ipsi eum prius utique elegerant credendo in eum, ut
eligi mererentur. Aufert autem hoc omnino, qui dicit, Non vos me
elegistis, sed ego vos elegi. Et ipsi quidem procul dubio elegerunt
eum, quando crediderunt in eum. Unde non ob aliud dicit, Non vos me
elegistis, sed ego vos elegi; nisi quia non elegerunt eum ut eligeret
eos, sed ut eligerent eum elegit eos: quia misericordia ejus praevenit
eos (Psal. LVIII, 11) secundum gratiam, non secundum
debitum. Elegit ergo eos de mundo cum hic ageret carnem, sed jam
electos in se ipso ante mundi constitutionem. Haec est immobilis
veritas praedestinationis et gratiae. Nam quid est quod ait
Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem
(Ephes. I, 4)? Quod profecto si propterea dictum est, quia
praescivit Deus credituros, non quia facturus fuerat ipse credentes;
contra istam praescientiam loquitur Filius, dicens, Non vos me
elegistis, sed ego vos elegi: cum hoc potius praescierit Deus, quod
ipsi eum fuerant electuri, ut ab illo mererentur eligi. Electi sunt
itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione, in qua Deus sua
futura facta praescivit: electi sunt autem de mundo ea vocatione, qua
Deus id quod praedestinavit, implevit. Quos enim praedestinavit,
ipsos et vocavit; illa scilicet vocatione secundum propositum: non
ergo alios, sed quos praedestinavit, ipsos et vocavit: nec alios,
sed quos ita vocavit, ipsos et justificavit: nec alios, sed quos
praedestinavit, vocavit, justificavit, ipsos et glorificavit (Rom.
VIII, 30); illo utique fine qui non habet finem. Elegit ergo
Deus fideles, sed ut sint, non quia jam erant. Apostolus Jacobus
dicit: Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et
haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se (Jacobi II,
5)? Eligendo ergo facit divites in fide, sicut haeredes regni.
Recte quippe in eis hoc eligere dicitur, quod ut in eis faciat, eos
eligit. Rogo, quis audiat Dominum dicentem, Non vos me
elegistis, sed ego vos elegi; et audeat dicere, credere homines ut
eligantur, cum potius eligantur ut credant, ne contra sententiam
veritatis priores inveniantur elegisse Christum, quibus dicit
Christus, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi?
|
|