|
35. Quis audiat Apostolum dicentem, Benedictus Deus et Pater
Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione
spirituali, in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in ipso ante
mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus
in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum
Christum in ipsum, secundum placitum voluntatis suae, in qua
gratificavit nos in dilecto Filio suo; in quo habemus redemptionem per
sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae
ejus, quae abundavit in nos in omni sapientia et prudentia, ut
ostenderet nobis mysterium voluntatis suae, secundum bonam voluntatem
suam, quam proposuit in illo, in dispensatione plenitudinis temporum
instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt et quae in terris in
ipso: in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum
propositum, qui universa operatur secundum consilium voluntatis suae,
ut simus in laudem gloriae ejus (Ephes. I, 3-12): quis,
inquam, haec audiat diligenter et intelligenter, et audeat de hac,
quam defendimus, tam clara veritate dubitare ? Elegit Deus in
Christo ante constitutionem mundi membra ejus: et quomodo eligeret eos
qui nondum erant, nisi praedestinando? Elegit ergo praedestinans
nos. Numquid eligeret impios et immundos? Nam si quaestio
proponatur, utrum hos eligat, an potius sanctos et immaculatos; quid
horum respondeat quis requirat, ac non statim ferat pro sanctis
immaculatisque sententiam?
36.
ait Pelagianus,
|
“qui futuri essent
sancti et immaculati per liberae voluntatis arbitrium: et ideo eos ante
mundi constitutionem in ipsa sua praescientia, qua tales futuros esse
praescivit, elegit. Elegit ergo,”
|
|
inquit,
|
“antequam essent,
praedestinans filios, quos futuros sanctos immaculatosque praescivit:
utique ipse non fecit, nec se facturum, sed illos futuros esse
praevidit.”
|
|
Intueamur ergo verba Apostoli, atque videamus utrum
propterea nos elegerit ante mundi constitutionem, quia sancti et
immaculati futuri eramus, an ut essemus. Benedictus, inquit, Deus
et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui nos benedixit in omni
benedictione spirituali in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in
ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Non
ergo quia futuri eramus, sed ut essemus. Nempe certum est, nempe
manifestum est: ideo quippe tales eramus futuri, quia elegit ipse,
praedestinans ut tales per gratiam ejus essemus. Ita ergo nos
benedixit benedictione spirituali in coelestibus in Christo Jesu,
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti
et immaculati in conspectu ejus, in charitate praedestinans nos in
adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Deinde quid
adjungat, attendite: secundum placitum, inquit, voluntatis suae; ne
in tanto beneficio gratiae de placito gloriaremur voluntatis nostrae.
In qua gratificavit nos, inquit, in dilecto Filio suo: in qua
utique voluntate sua gratificavit nos. Sic dictum est gratificavit a
gratia, sicut justificavit dicitur a justitia. In quo habemus,
inquit, redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum
secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nos in omni sapientia
et prudentia, ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae, secundum
bonam voluntatem suam. In hoc mysterio voluntatis suae posuit divitias
gratiae suae, secundum bonam voluntatem suam, non secundum nostram:
quae bona esse non posset, nisi ipse secundum bonam voluntatem suam,
ut bona fieret, subveniret. Cum autem dixisset, Secundum bonam
voluntatem suam; subjecit, quam proposuit in illo, id est, in
dilecto Filio suo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare
omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terris in ipso: in
quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum
propositum, qui universa operatur secundum consilium voluntatis suae,
ut simus in laudem gloriae ejus.
37. Nimis longum est de singulis disputare. Cernitis autem procul
dubio, cernitis quanta manifestatione apostolici eloquii defendatur
haec gratia, contra quam merita extolluntur humana, tanquam homo
aliquid prior det, ut retribuatur ei. Elegit ergo nos Deus in
Christo ante mundi constitutionem, praedestinans nos in adoptionem
filiorum: non quia per nos sancti et immaculati futuri eramus, sed
elegit praedestinavitque ut essemus. Fecit autem hoc secundum placitum
voluntatis suae, ut nemo de sua, sed de illius erga se voluntate
glorietur: fecit hoc secundum divitias gratiae saue, secundum bonam
voluntatem suam, quam proposuit in dilecto Filio suo, in quo sortem
consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, non nostrum, sed
ejus, qui universa operatur, usque adeo ut ipse in nobis operetur et
velle (Philipp. II, 13). Operatur autem secundum consilium
voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus. Hinc est quod
clamamus, ut nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21), ac
per hoc nec in se ipso; sed qui gloriatur, in Domino glorietur
(Id. I, 31), ut simus in laudem gloriae ejus. Ipse quippe
operatur secundum propositum suum, ut simus in laudem gloriae ejus,
utique sancti et immaculati, propter quod nos vocavit, praedestinans
ante mundi constitutionem. Ex hoc proposito ejus est illa electorum
propria vocatio, quibus omnia cooperatur in bonum: quia secundum
propositum vocati sunt (Rom. VIII, 28), et sine poenitentia
sunt dona et vocatio Dei.
|
|