|
38. Sed hi nostri, de quibus et pro quibus nunc agimus, forsitan
dicunt, Pelagianos hoc apostolico testimonio refutari, ubi dicit ideo
nos electos in Christo et praedestinatos ante mundi constitutionem, ut
essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Ipsi enim
putant,
|
“acceptis praeceptis jam per nos ipsos fieri liberae
voluntatis arbitrio sanctos et immaculatos, in conspectu ejus in
charitate: quod futurum Deus quoniam praescivit,”
|
|
inquiunt,
|
“ideo
nos ante mundi constitutionem elegit et praedestinavit in Christo.”
|
|
Cum dicat Apostolus, Non quia futuros tales nos esse praescivit,
sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae, qua
gratificavit nos in dilecto Filio suo. Cum ergo nos praedestinavit,
opus suum praescivit, quo nos sanctos et immaculatos facit. Unde
recte hoc testimonio Pelagianus error arguitur.
inquiunt,
|
“nostram Deum non praescisse nisi fidem, qua
credere incipimus, et ideo nos elegisse ante mundi constitutionem, ac
praedestinasse, ut etiam sancti et immaculati gratia atque opere ejus
essemus.”
|
|
Sed audiant et ipsi in hoc testimonio, ubi dicit, Sortem
consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui universa
operatur. Ipse ergo ut credere incipiamus operatur, qui universa
operatur. Vocationem quippe illam de qua dictum est, Sine
poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29); et
de qua dictum est, Non ex operibus, sed ex vocante (Id. IX,
12); cum posset dicere, Sed ex credente: et electionem quam
significavit Dominus, dicens, Non vos me elegistis, sed ego vos
elegi (Joan. XV, 16); nec fides ipsa praecedit. Non enim
quia credidimus, sed ut credamus elegit nos: ne priores eum elegisse
dicamur, falsumque sit, quod absit, Non vos me elegistis, sed ego
vos elegi. Nec quia credidimus, sed ut credamus vocamur: atque illa
vocatione, quae sine poenitentia est, id prorsus agitur et peragitur,
ut credamus. Nec omnia replicanda sunt de hac re tam multa quae
diximus.
39. Denique et in hujus testimonii consequentibus, Deo gratias
agit Apostolus pro his qui crediderunt, non utique quoniam eis
annuntiatum est Evangelium, sed quoniam crediderunt. Ait enim: In
quo et vos audientes verbum veritatis Evangelium salutis vestrae, in
quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est
pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem
gloriae ipsius: propter hoc et ego audita fide vestra in Christo Jesu
et in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis (Ephes. I,
13-16). Nova erat et recens eorum fides praedicato sibi
Evangelio, qua fide audita, gratias Deo pro eis agit Apostolus.
Si homini gratias ageret pro eo quod illum vel putaret non praestitisse
vel nosset, adulatio vel irrisio verius quam gratiarum actio
diceretur. Nolite errare; Deus non irridetur (Galat. VI,
7): donum enim ejus est etiam incipiens fides, ne Apostoli falsa
vel fallax gratiarum actio merito judicetur. Quid illud? nonne
initium fidei apparet Thessalonicensium, de quo tamen idem apostolus
Deo gratias agit, dicens, Propterea et nos gratias agimus Deo sine
intermissione, quoniam cum percepissetis a nobis verbum auditus Dei,
excepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, quod
operatur in vobis, cui credidistis (I Thess. II, 13)? Quid
est quod hinc Deo gratias agit? Nempe vanum est atque inane, si cui
gratias agit, hoc ipse non fecit. Sed quia hoc vanum et inane non
est, profecto Deus cui de hoc opere gratias agit, ipse fecit, ut cum
percepissent ab Apostolo verbum auditus Dei, exciperent illud non ut
verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei. Deus igitur
operatur in cordibus hominum, vocatione illa secundum propositum suum,
de qua multum locuti sumus, ut non inaniter audiant Evangelium, sed
eo audito convertantur et credant, excipientes non ut verbum hominum,
sed sicut est vere verbum Dei.
|
|