|
40. Illud etiam initium fidei hominum donum Dei esse nos admonet,
cum hoc significet Apostolus dicens in Epistola ad Colossenses:
Orationi instate, vigilantes in illa in gratiarum actione, orantes
simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi sui ad
loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut
manifestem illud ita ut oportet me loqui (Coloss. IV, 2-4).
Quomodo aperitur ostium verbi, nisi cum sensus aperitur audientis ut
credat, et initio fidei facto, ea quae ad aedificandam salubrem
doctrinam praedicantur et disputantur admittat; ne per infidelitatem
corde clauso, ea quae dicuntur improbet ac repellat? Unde et ad
Corinthios ait: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;
ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi
(I Cor. XVI, 8, 9). Quid hic aliud potest intelligi, nisi
praedicato ibi per eum primitus Evangelio credidisse multos, et multos
ejusdem fidei adversarios exstitisse, secundum illud Domini, Nemo ad
me venit, nisi cui datum fuerit a Patre meo (Joan. VI, 66):
et, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum; illis autem non
est datum (Matth. XIII, 11)? Ostium ergo apertum est in eis
quibus datum est: adversarii autem multi ex eis quibus non est datum.
41. Itemque ad eosdem in secunda Epistola idem apostolus: Cum
venissem, inquit, in Troadem in Evangelium Christi, et ostium mihi
apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non
inveni Titum fratrem meum: sed vale illis faciens exii in
Macedoniam. Quibus vale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum
scilicet cordibus evangelizanti apertum est ostium? Quid autem
adjungat attendite: Deo autem, inquit, gratias, qui semper
triumphare nos facit in Christo, et odorem notitiae suae per nos
manifestat in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo, in his
qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; quibusdam quidem odor mortis
in mortem, quibusdam autem odor vitae in vitam. Ecce unde gratias
agit miles acerrimus et defensor invictissimus gratiae: ecce unde
gratias agit, quia Christi bonus odor sunt Apostoli Deo, et in his
qui salvi fiunt gratia ejus, et in his qui pereunt judicio ejus. Sed
ut minus succenseatur haec parum intelligentibus, ipse admonet, cum
adjungit et dicit, Et ad haec quis idoneus (II Cor. II,
12-16)? Verum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei
audientium significavit Apostolus. Quid est enim, Orantes simul et
pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi; nisi apertissima
demonstratio, etiam ipsum initium fidei esse donum Dei? Non enim
orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. Hoc donum
coelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut
Scriptura dicit in Actibus Apostolorum, Deus aperuerat sensum
ejus, et intendebat in ea quae a Paulo dicebantur (Act. XVI,
14). Sic enim vocabatur, ut crederet. Agit quippe Deus quod
vult in cordibus hominum, vel adjuvando, vel judicando, ut etiam per
eos impleatur quod manus ejus et consilium praedestinavit fieri (Id.
IV, 28).
42. Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon
Scriptura teste probavimus, cum Deus vult fieri quod non nisi
volentibus hominibus oportet fieri, inclinari eorum corda ut hoc velint
(I Reg. X, 26, et I Paral. XII, 18), eo scilicet
inclinante qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et velle,
ad causam de qua disserimus, non pertinere dixerunt (Supra, in
Epist. Hilarii, n. 7). Quid est aliud, nihil dicere, et tamen
contradicere? nisi forte cur eis hoc visum sit, rationem vobis aliquam
reddiderunt, quam vos in litteris vestris tacere maluistis. Sed quae
illa esse possit ignoro. An forte quia ostendimus hoc Deum egisse in
cordibus hominum, et ad hoc perduxisse quorum ei placuit voluntates,
ut rex constitueretur Saül sive David; ideo haec exempla causae huic
convenire non putant, quoniam non hoc est temporaliter regnare in hoc
saeculo, quod est in aeternum regnare cum Deo; ac per hoc existimant
ad regna terrena facienda Deum inclinare, ad regnum vero coeleste
obtinendum Deum non inclinare quorum voluerit voluntates? Sed puto
propter regnum coelorum, non propter regnum terrenum esse dictum,
Inclina cor meum in testimonia tua (Psal. CXVIII, 36);
vel, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet
(Psal. XXXVI, 23); vel, Paratur voluntas a Domino
(Prov. VIII, sec. LXX); vel, Fiat Dominus noster
nobiscum, sicut erat cum patribus nostris: non derelinquat nos, nec
avertat nos a se; inclinet corda nostra ad se, ut eamus in omnibus
viis ejus (III Reg. VIII, 57, 58); vel. Dabo eis cor
cognoscendi me, et aures audientes (Baruch II, 31); vel,
Dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis (Ezech. XI,
19). Audiant etiam illud, Spiritum meum dabo in vobis, et faciam
ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et
faciatis (Id. XXXVI, 27): audiant, A Domino diriguntur
gressus viri; mortalis autem quomodo intelligit vias suas (Prov.
XX, 24)? audiant, Omnis vir videtur sibimetipsi justus;
dirigit autem corda Dominus (Id. XXI, 2): audiant,
Crediderunt quotquot erant ordinati in vitam aeternam (Act.
XIII, 48). Audiant haec, et alia quaecumque non dixi, quibus
ostenditur Deus ad regnum etiam coelorum et ad vitam aeternam parare et
convertere hominum voluntates. Cogitate autem quale sit, ut credamus
ad constituenda regna terrena hominum voluntates operari Deum, et ad
capessendum regnum coelorum homines operari voluntates suas.
|
|