|
43. Multa diximus, et fortasse jam dudum potuimus persuadere quae
volumus, et adhuc tam bonis ingeniis sic loquimur quasi obtusis,
quibus et quod nimium est non est satis. Sed dent veniam; nova enim
quaestio ad hoc nos compulit. Quia cum in prioribus opusculis nostris
satis idoneis testimoniis egissemus, donum Dei esse etiam fidem:
inventum est quod contradiceretur, ad hoc valere illa testimonia, ut
ostendant Dei donum esse incrementum fidei; initium vero fidei quo in
Christum primitus creditur, ab homine ipso esse, nec esse donum
Dei, sed hoc exigere Deum, ut cum id praecesserit, caetera tanquam
hoc merito consequantur quae Dei dona sunt; nec ullum eorum dari
gratis, cum in eis Dei gratia, quae non nisi gratuita est,
praedicetur. Quod videtis quam sit absurdum; propter quod institimus,
quantum potuimus, ut etiam ipsum initium fidei donum Dei esse
ostenderemus. Quod etsi diutius fecimus, quam forsitan vellent hi
propter quos fecimus; hinc ab eis reprehendi parati sumus: dum tamen
etsi multo diutius quam vellent, etsi cum fastidio ac taedio
intelligentium, fateantur nos fecisse quod fecimus, id est, etiam
initium fidei, sicut continentiam, patientiam, justitiam, pietatem,
et caetera, de quibus cum his nulla contentio est, donum Dei esse
docuisse. Hic ergo sit hujus voluminis terminus, ne offendat unius
nimia longitudo.
|
|