|
Domino beatissimo, ac toto affectu desiderando, et multum in Christo
suscipiendo patri AUGUSTINO, HILARIUS.
1. Si cessantibus contradicentium quaestionibus gratae sunt plerumque
studiosorum inquisitiones, ut etiam illa, quae absque periculo
ignorarentur, ediscant; arbitror gratiorem fore sedulitatem nostrae
relationis, quae dum indicat secundum quorumdam prosecutiones quaedam
adversantia veritati, non tam sibi quam illis qui turbantur et
turbant, per consilium Sanctitatis tuae satagit provideri, domine
beatissime, ac toto affectu desiderande, et multum in Christo
suscipiende pater.
2. Haec sunt itaque quae Massiliae, vel aliis etiam locis in
Gallia ventilantur. Novum et inutile esse praedicationi quod quidam
secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere valeant nec
tenere, nisi credendi voluntate donata. Excludi putant omnem
praedicandi vigorem, si nihil quod per eum excitetur, in hominibus
remansisse dicatur. Consentiunt omnem hominem in Adam periisse, nec
inde quemquam posse proprio arbitrio liberari: sed id conveniens
asserunt veritati, vel congruum praedicationi, ut, cum prostratis,
et nunquam suis viribus surrecturis annuntiatur obtinendae salutis
occasio, eo merito quo voluerint et crediderint, a suo morbo se posse
sanari, et ipsius fidei augmentum, et totius sanitatis suae
consequantur effectum. Caeterum ad nullum opus vel incipiendum, nedum
perficiendum, quemquam sibi sufficere posse consentiunt: neque enim
alicui operi curationis eorum annumerandum putant, exterrita et
supplici voluntate unumquemque aegrotum velle sanari. Quod enim
dicitur, Crede, et salvus eris; unum horum exigi asserunt, aliud
offerri; ut propter id quod exigitur, si redditum fuerit, id quod
offertur deinceps tribuatur. Unde consequens putant exhibendam ab eo
fidem, cujus naturae id voluntate Conditoris concessum est; et nullam
ita depravatam vel exstinctam putant, ut non debeat vel possit se velle
sanari; propter quod vel sanetur quis a sua, vel, si noluerit, cum
sua aegritudine puniatur. Nec negari gratiam, si praecedere dicatur
talis voluntas, quae tantum medicum quaerat, non autem quidquam ipsa
jam valeat. Nam illa testimonia, ut est illud, Sicut unicuique
partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3), et similia, ad id
volunt valere, ut juvetur qui coeperit velle, non ut etiam donetur ut
velit; rejectis ab hoc dono aliis pariter reis, et qui possent
similiter liberari, si ea quae pariter indignis praestatur credendi
voluntas, etiam ipsis similiter praestaretur. Si autem, aiunt,
dicatur vel talem omnibus remansisse, qua vel contemnere quis valeat,
vel obedire, de compendio putant rationem reddi electorum vel
rejectorum in eo quod unicuique meritum propriae voluntatis adjungitur.
3. Cum autem dicitur eis, quare aliis vel alicubi praedicetur, vel
non praedicetur vel nunc praedicetur quod aliquando pene omnibus, sicut
nunc aliquibus gentibus non praedicatum sit; dicunt id praescientiae
esse divinae, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annuntiaretur,
vel annuntietur, quando et ubi praenoscebatur esse credenda. Et hoc
non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam Sanctitatis tuae
disputatione antiquiore se probare testantur; ubi tamen eamdem gratiam
non minore veritatis perspicuitate docueris: ut est illud quod dixit
Sanctitas tua in quaestione contra Porphyrium, de tempore christianae
religionis,
|
“tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos
praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse, qui in
eum fuerant credituri”
|
|
(Epist. 102, quaest. 2, n. 14):
vel illud de libro in Epistolam ad Romanos,
|
“Dicis itaque mihi,
Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit (Rom.
IX, 19. In Expositione quarumdam propositionum ex Epist. ad
Rom., propos. 62)? Cui sane inquisitioni,”
|
|
inquis,
|
“sic
respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, etiam non secundum
terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et
impietatis, quomodo Deus praescientia eligat credituros, et damnet
incredulos: nec illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus
damnans; sed et illorum fidei praestans, ut bene operentur, et
istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur.”
|
|
Et iterum
in eodem libro superius:
|
“Aequales omnes sunt ante meritum, nec
potest in rebus omni modo aequalibus electio nominari. Sed quoniam
Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit
opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem
bona operemur: sed tamen eligit fidem, quia nisi quisque credat, et
in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est,
Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operari.
Non ergo eligit opera cujusquam in praescientia, quae ipse donaturus
est: sed fidem eligit in praescientia; ut quem crediturum esse
praescivit, ipsum eligeret, cui Spiritum sanctum daret, ut bona
operando etiam aeternam vitam consequeretur. Dicit enim Apostolus:
Idem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6).
Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: quod enim
credimus, nostrum est; quod autem operamur illius”
|
|
(Expositio
quarumdam popositionum ex Epist. ad Rom., propp. 12, 60).
Et caetera in eodem opere; quae se acceptare et probare testantur,
tanquam convenientia evangelicae veritati.
4. Caeterum praescientiam, et praedestinationem, vel propositum,
ad id valere contendunt, ut eos praescierit, vel praedestinaverit,
vel proposuerit eligere qui fuerant credituri. Nec de hac fide posse
dici, Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? cum in
eadem natura remanserit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta
donata sit. Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare,
nisi perseverandi virtute percepta; hactenus accipiunt, ut quibus
datur, inerti licet, praecedenti tamen proprio arbitrio tribuatur:
quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere
medicinam. Caeterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si
quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi
possit, existimet. Nolunt autem ita hanc perseverantiam praedicari,
ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. Nec
ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt; ubi eis, quantum putant
ad obtinendum vel amittendum, evidens est qualecumque initium
voluntatis. Illud etiam testimonium quod posuisti, Raptus est ne
malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11); tanquam non
canonicum definiunt omittendum. Unde illam praescientiam sic
accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint praesciti: nec
cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur praevaricari;
sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari.
5. Asserunt tum inutilem exhortandi consuetudinem, si nihil in
homine remansisse dicatur, quod correptio valeat excitare: quod quidem
inesse naturae sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti
veritas praedicatur, ad beneficium praesentis gratiae referendum sit.
Nam si sic praedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de
aliis ad alios nullus possit accedere; quo pertinet tanta extrinsecus
correptionis instantia? Si non ab homine, etsi non fides integra,
saltem vel dolor compunctae infirmitatis exoritur, aut periculum
demonstratae mortis horretur? Nam si non potest timere quis, unde
terretur, nisi ea voluntate quae sumitur; non ex eo culpandus quod
nunc non vult: sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam
damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut nunquam recta,
semper autem prava vellet appetere. Si autem est qualiscumque dolor
qui ad exhortationem corripientis oriatur: hanc ipsam dicunt causam,
propter quam vel rejiciatur alius, vel alius assumatur: atque ita non
opus esse partes constitui, quibus nec adjiciendum sit aliquid, nec
detrahendum.
6. Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quae vel tunc primo
homini data est, vel nunc omnibus datur,
|
“ut ille acceperit
perseverantiam, non qua fieret ut perseveraret, sed sine qua per
liberum arbitrium perseverare non posset: nunc vero sanctis in regnum
per gratiam praedestinatis non tale adjutorium perseverantiae detur,
sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono
perseverantes esse non possint verum etiam ut per hoc donum nonnisi
perseverantes sint”
|
|
(Supra, de Correptione et Gratia, n.
29-38). His verbis Sanctitatis tuae ita moventur, ut dicant
quamdam desperationem hominibus exhiberi. Si enim, aiunt, ita Adam
adjutus est, ut et stare posset in justitia, et a justitia declinare,
et nunc ita sancti juvantur, ut declinare non possint, si quidem eam
acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint; vel sic
quidam deseruntur, ut aut nec accedant, aut si accesserint et
recedant: ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis vel
comminationis utilitatem, quae et persistendi et desistendi obtinebat
liberam potestatem: non ad hanc, cui nolle justitiam inevitabili
necessitate conjunctum est, praeter illos, qui sic concreati sunt his
qui cum universa massa damnati sunt, ut exciperentur per gratiam
liberandi. Unde in hoc solo volunt a primo homine omnium distare
naturam, ut illum integris viribus voluntatis juvaret gratia volentem,
sine qua perseverare non poterat: hos autem amissis et perditis viribus
credentes tantum, non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat
ambulantes. Caeterum quidquidlibet donatum sit praedestinatis, id
posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt: quod tunc
falsum esset, si verum putarent eam quosdam perseverantiam percepisse,
ut nisi perseverantes esse non possint.
7. Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum
rejiciendorumque esse definitum numerum velint : atque illius
sententiae expositionem, non eam quae a te est deprompta suscipiant,
id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit; et non eos tantum
qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus
habeatur exceptus. Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire
dicantur: sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri
justitiam, et tamen jugiter illa deseritur contra ejus voluntatem,
committunturque peccata; ita eum salvari velle omnes homines, nec
tamen omnes homines salvari. Testimonia etiam Scripturae quae de
Saüle vel de David posuisti, non pertinere putant ad quaestionem,
quae de exhortatione versatur: alia autem ad id referunt, ut ex his
eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post voluntatem
juvatur; vel ad ipsam vocationem, quae praestatur indignis. Hoc enim
et illis locis tuorum opusculorum et aliorum, quae persequi longum
est, se demonstrare testantur.
8. Parvulorum autem causam ad exemplum majorum non patiuntur
afferri: quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut
incertum esse volueris, ac potius de eorum poenis malueris dubitari.
Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi, ut
hanc eis occasionem potuerit exhibere. Hoc etiam de aliorum libris,
quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas
tua non parum posse juvare contradictores, nisi majora, aut certe vel
paria proferantur a nobis. Non enim ignorat prudentissima pietas tua,
quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia
teneantur, aut a sententia transferantur. Ad summam, fatigatis
omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur
consentientibus etiam his, qui hanc definitionem improbare non audent,
ut dicant: Quid opus fuit hujuscemodi disputationis incerto tot minus
intelligentium corda turbari? Neque enim minus utiliter sine hac
definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot praecedentibus
libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum maxime contra
Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam.
9. Haec, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea
vota confitear, per me deferre maluissem; vel, quia hoc non merui,
saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere; ut
quidquid de hac re contradicitur quatenus refelli, vel, si id non
potest, tolerari deberet, audirem: sed quia neutrum ex voto
provenit, malui quomodo potui haec comprehensa dirigere, quam penitus
de tanta quorumdam contradictione reticere. Sunt ex parte tales
personae, ut his consuetudine ecclesiastica laicos summam reverentiam
necesse sit exhibere. Quod quidem ita curavimus Deo juvante servare,
ut, cum opus fuit, non taceremus quae ad quaestionis hujus assertionem
exiguitas nostrarum virium suggerebat. Sed nunc summatim, quantum
festinatio perlatoris admisit, haec velut commonendo suggessi. Tuae
sanctae prudentiae est dispicere quid facto opus sit, ut talium et
tantorum superetur vel temperetur intentio. Cui ego jam parum prodesse
existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam
transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. Sed plane
illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc
excepto, in factis et dictis omnibus admirari. Tuum erit decernere
quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda. Nec mireris quod
aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quae in
superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio, praeter
illa quae per festinationem aut oblivionem fortasse praeterii.
10. Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere tuo moliris,
quaeso habere mereamur; maxime ut per eorum auctoritatem, si qua
tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis jam non trepidi
sequestremus. Librum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non
habemus; superest ut eum, quia utilem quaestioni confidimus, mereamur
accipere. Nolo autem Sanctitas tua sic me arbitretur haec scribere,
quasi de iis quae nunc edidisti, ego dubitem. Sufficiat mihi poena
mea, quod a praesentiae tuae deliciis exsulatus, ubi salubribus tuis
uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam
pervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non
intellecta reprehendunt. Caeterum hac suspicione in tantum careo, ut
potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem
putem. Qualiter autem ad haec consulendum judices, ut dixi, tuae
sapientiae derelinquo. Nam ad me hoc pertinere credidi, pro ea quam
Christo vel tibi debeo charitate, ut quae in quaestionem veniunt, non
tacerem. Quidquid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis
miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a
nobis charissima et reverendissima auctoritate decretum. Sane quia,
urgente perlatore, timui ne vel non omnia, vel haec ipsa minus digne,
conscius mearum virium, possem dirigere: egi cum viro, tum moribus
tum eloquio et studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris
intimaret : quas conjunctas his destinare curavi. Est enim talis
qui, etiam praeter hanc necessitatem, dignus tuae Sanctitatis notitia
judicetur. Sanctus Leontius diaconus, cultor tuus, cum meis
parentibus multum te salutat. Memorem mei Paternitatem tuam Dominus
Christus Ecclesiae suae annis pluribus donare dignetur, domine
pater. Et infra: Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime
causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo
continentiam devovisse. Unde rogamus Sanctitatem tuam, ut orare
digneris, quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire
dignetur.
|
|